Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 188

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Aniane die in einer Wüstung des Fiscus Juvignac erbaute Zelle Celleneuve und anderen Besitz.
Datierung: 799 06
Ausstellungsort: Aachen

Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis seu cunctis fidelibus sancte dei aecclesie et nostris presentibus et futuris notum sit, qualiter vir venerabilis Benedictus abba ex monasterio sancte dei genitricis semperque virginis Marie, quod est constructum in loco nuncupante Aniano in pago cuius vocabulum est Magdalonense, serenitati nostre suggessit, eo quod ipse una cum monachis suis loca aliqua erema infra fiscum nostrum nuncupante Iuviniacum antiquo vero vocabulo vocatur Fonte Agricolae, nunc autem Nova Cella appellatur, quam ipsi proprio opere edificaverunt, etiam et molina duo infra ipsius terminum fisci supra fluvium Leto visi sunt construxisse et inter mare et stagnum loco qui vocatur Porcarias una cum consensu comitum et ceterorum christianorum ibi circumquaque habitantium loca erema accepisset, similiter in loco qui dicitur Asogrado cellam edificasset cum omni adiacentia sua, etiam et alia loca Comaiacas et Caucino super fluvium Araurem, ubi dicitur Ad Salices, ad pascua armentorum et alenda pecora cum aliis usibus suis hactenus habeant; et asserit se hec omnia cum equitatis ordine absque ullius inlicita contrarietate possidere. Sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostre, ut, quicquid nunc tempore ipse cum monachis suis iuste et racionabiliter ad supradicta loca habere dinoscitur, denuo per nostre auctoritatis preceptum ei et monachis suis inibi sub sancta regula consistentibus plenissima deliberatione pro mercede animae nostrae ad prefatum monasterium cedere et confirmare deberemus; cuius petitionem denegare noluimus, sed in elemosina nostra ita concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successoresque [vestri] memorato viro venerabili Benedicto abbati aut successoribus suis de supradicta loca, undecumque ad presens ipse et monachi sui cum equitatis ordine ac iuste et racionabiliter vestiti esse noscuntur, inquietare aut calumniam generare nec aliquid exinde contra iusticiam abstrahere aut minuare quoquo tempore presumatis, sed per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem habeant in elemosina nostra omnique tempore concessum, ita ut eis melius delectet pro nobis et filiis ac filiabus nostris seu cuncta familia domus nostre et omni populo gentis nostrae adtentius domini misericordiam exorare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manus nostre signaculis subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillare.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Erchimbaldus advicem Radoni.

Data in mense iunio anno XXXI et XXVI regni nostri; actum Aquis palatio nostro; in dei nomine feliciter amen.