Karl der Grosse begnadigt den Langobarden Aio und gibt ihm das eingezogene Eigengut in Friaul und im Gebiet von Verona und Vicenza zurück.
Datierung: 799 02 02
Ausstellungsort: Aachen
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Notum sit omnium nostrorum fidelium magnitudini presentium scilicet et futurorum, qualiter propter nomen domini nostri Iesu Christi, qui per sanctam evangelicam lectionem misericordissime admonet dicens: Dimittite et dimittetur vobis ideoque pro eius ineffabili et aeterna remuneratione, quia Aioni Longobardo, qui peccatis imminentibus partibus Avariae de regno nobis a deo concesso Italiae fugivit, postquam illum protegente domino dilectissimus filius noster Pipinus rex Langobardorum cum nostro exercitu hostiliter adquisivit, omnem culpam ei indulsimus et omnes res proprietatis suae, quascumque tunc tempore iuste et rationabiliter de quolibet adtractu iure proprietario vestitus erat et possidebat in territorio Foroiulense et Vicentino atque Veronense, quando infidelis et fugitivus apparuit, reddere iussimus et denuo per preceptum auctoritatis nostre plenissima deliberatione concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successoresque vestri memorato Aioni fideli nostro, si deinceps fidem inlibatam partibus nostris filiorumque nostrorum servaverit, de suprascriptis rebus proprietatis suae inquietare aut calumniam generare nec aliquid exinde abstrahere aut minuare quoque tempore presumatis, sed per hoc nostrum auctoritatis atque confirmationis preceptum, quicquid exinde facere voluerit, quieto ordine cum dei et nostra gratia liberum in omnibus perfruatur arbitrium. Et ut hec auctoritas firmior habeatur et per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Erminus advicem Ercanbaldi recognovi.
Data IIII non. febr. anno XXXI et XXVI regni nostri; actum Aquis palacii publici in dei nomine feliciter amen.