Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Echternach die von seinem Bruder Karlmann geschenkten Villen Dreis und Oefflingen im Bidgau, für die es keine Schenkungsurkunde erhalten hatte.
Datierung: [783 oder 785-797]
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem domini cedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel ad retributionem eternam pertinere confidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Bernerardus sancte Senonensis urbis et ecclesie archiepiscopus, qui est rector monasterii sancti, ubi sanctus Willibrordus corpore requiescit, quod est situm in loco qui dicitur Epternacus, clementie regni nostri innotuit, eo quod bone memorie Karlomannus quondam germanus noster pro mercedis sue augmento villas aliquas in pago Bedense in loco nuncupante Dreise super fluvium Salmana et Uffeninge super fluvio Lisara una cum terris domibus et edificiis acolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, quicquid ad ipsa loca legibus pertinere videtur, ad predictum monasterium visus fuit condonasse, sed negligentia eveniente nequaquam cartula concessionis ipsius germani nostri exinde accepta fuisset; unde asserit se iam dictus Berneradus archiepiscopus ipsas res quieto ordine ad partem iam dicti monasterii tenere. Sed pro rei tocius firmitate petiit a celsitudine nostra, ut hoc nos denuo in elemosina nostra et iam dicti germani nostri per nostram auctoritatem erga ipsum sanctum locum concedere atque confirmare deberemus. Cuius peticionem pro divino intuitu et reverentia ipsius sancti loci noluimus denegare, sed in omnibus pro mercedis nostre augmento ita concessisse atque confirmasse cognoscite. Quapropter per presens decernimus ac iubemus preceptum, ut nullus quislibet de fidelibus nostris neque ex iudiciaria potestate ullo umquam tempore antememorato Bernerado archiepiscopo neque successoribus suis, qui fuerint rectores monasterii sancti Willibrordi, de iam dictis rebus inquietare aut calumpniam generare aut aliquid abstrahere nec minuare ullo umquam tempore presumat, sed pro mercedis nostre augmento et anime germani nostri Karlomanni regis ad iam dictum sanctum locum nostris futurisque temporibus Christo auspice per manum agentium eorum in luminaribus ipsius ecclesie seu stipendiis servorum dei, qui ibidem deo famulare videntur, perhenniter proficiant in augmentis. Et ut hec auctoritas inviolata deo adiutore omnique tempore valeat perdurare, manu propria subter roborare decrevimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Actum anno XII regnante Karolo rege.