Karl der Grosse schenkt dem Kloster Echternach die Villa Douvendorf im Moselgau.
Datierung: [777-797]
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum nec non et patritius Romanorum omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Quicquid enim ad loca sanctorum ob amore domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis ad remedium anime vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter compertum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium Epternacum, quod est constructum super fluvio Sura in honore sancti Willibrordi, ubi ipse preciosus sanctus corpore requiescit vel ubi venerabilis vir Beonradus abbas preesse videtur, hoc est villam nostram que dicitur Duouendorf in pago Muslense super fluvio Gandra, quam Geraldus vassus noster usque nunc per beneficium nostrum tenuit, cum omni integritate sua ad se pertinente vel aspiciente donatumque ad ipsum sanctum locum esse volumus, id est in ipso loco cum terris domibus edificiis mansis mancipiis curtilibus campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus adiunctis appendiciis, ut diximus, totum et ad integrum, tradimus ad ipsum monasterium a die presente perpetualiter ad possidendum. Propterea hanc preceptionem auctoritatis nostre conscribere iussimus, per quam omnino statuere decrevimus, ut nullus quislibet de heredibus nostris nec de iudiciaria potestate vel de parte fisci nostri nec quelibet persona de predicta villa vel quicquid ad eam aspicit predicto loco vel monachis ibidem consistentibus [inquietare] nec contra rationis ordinem vel calumpniam generare quisquam presumat, sed ab hodierna die rectores ipsius ecclesie habeant, teneant atque possideant perpetualiter. (Hanc donationem) manu propria et anulo nostro iussimus sigillare.
Actum regnante Karolo.