Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Riquier die Zelle Foretmontier im Gau Ponthieu, wo der h. Richarius zuletzt gelebt hatte.
Datierung: 797 04 28
Ausstellungsort: Aachen
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ob amorem domini nostri Iesu Christi et opportunitate servorum dei ad loca sanctorum benivola deliberatione cedimus vel confirmamus, hoc nobis ad augmentum mercedis seu stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, qualiter Anghilbertus venerabilis abbas ex monasterio Centulo, quod est constructum in honore domini et salvatoris nostri Iesu Christi eiusque sanctae genitricis semper virginis Mariae et sancti Petri ceterorumque omnium apostolorum et multorum sanctorum, in quo etiam sanctus Richarius praeclarissimus Christi confessor corpore requiescit, situm in pago Pontivo, ad notitiam serenitatis nostrae perduxit, eo quod ipse sanctus Richarius adhuc in praesenti saeculo vivens in ipsa silva quae vocatur Forestis prope cisternam, quae est iuxta locum nuncupante Argubium, in ipso pago Pontivo sibi ad habitandum locum elegisset et circa ipsam cisternam bina vel terna bunuaria secundum eius petitionem a regali dignitate accepta satis vile tugurium amatores servorum dei ei ad militandum omnipotenti deo aedificare studuerunt ibique divina vocatione ex hoc mundo ad dominum migrasset. Et non post multum tempus fratres a praefato monasterio Centulo tulerunt sacrum eius corpus et sepelierunt illud cum magna reverentia in praedicto monasterio, per cuius merita omnipotente deo cooperante in ipsa duo loca multa declarata sunt magnalia, nam et sub unius abbatis dominio multis temporibus una fuisset fratrum concors in dei laudibus digna conversatio. Qua ex re petiit clementiam regni nostri, ut in amore domini nostri Iesu Christi et sancti Richarii ceterorumque sanctorum pro augmento mercedis nostrae ipsam cellam, in qua deo sanctus Richarius militare studuit, per praeceptum auctoritatis nostrae ad suprascriptum monasterium Centulum, ubi eius sacrum requiescit corpus, plenissima deliberatione cedere et condonare deberemus. Cuius petitionem eius servitio et meritis compellentibus denegare noluimus, sed pro honore et amore domini et salvatoris nostri Iesu Christi vel pro aeterna remuneratione ita concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Statuentes ergo iubemus, quod perpetualiter circa memoratum monasterium Centulum iure firmissimo mansurum esse volumus, ut suprascriptus Anghilbertus suique in perpetuum successores, qui fuerint per tempora rectores ipsius monasterii, supradictam cellam Foreste cum omni ornatu ecclesiae et omnibus rebus vel appendiciis seu adiacentiis suis, quicquid ad praesens iuste et rationabiliter possidere videtur, aut inantea domino tribuente ibidem additum vel delegatum cum iustitia et aequitatis ordine fuerit, per hoc nostrae serenitatis concessionis atque confirmationis praeceptum teneant atque possideant, ita ut amodo et deinceps laus dei et concordia servorum domini pro mercede animae nostrae sub norma rectitudinis et unius abbatis nomine nostris deo favente futurisque temporibus perenniter maneat inconvulsum, quatinus melius delectet ipsos servos dei, qui ibidem deo famulari videntur, pro nobis et liberis seu cuncta domo nostra et pro stabilitate regni nostri iugiter domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter roborare decrevimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum Caroli gloriosissimi regis.
Ercanbaldus relegi et subscripsi.
Data IIII kal. maii anno XXVIIII et XXV regni nostri; actum Aquis palatio publico; in dei nomine feliciter amen.