Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 181

Karl der Grosse restituirt und bestätigt dem Grafen Theodold, nachdem er sich von dem Verdacht der Theilnahme an der Verschwörung Pippins durch ein Gottesurtheil gereinigt hatte, sein confiscirtes Eigengut.
Datierung: 797 [03 31 – 04 12]
Ausstellungsort: Aachen

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Praespicuae conpendiis regalibus illud adscribitur, quod pro contemplatione servitii fidelibus suis largiente domino consultissime muneratur. Quapropter dum [ab] omnibus non habetur incognitum, qualiter suadente diabolo Pippinus filius noster cum aliquibus dei infidelibus ac nostris in vita et regno nobis a deo concesso impie conatus est tractare et domino Iesu Christo miserante nihil prevaluit eorum perfidia. Fuerunt namque aliqui ex ipsis in nostra praesentia convicti et secundum iudicium Francorum diiudicati, aliqui vero fideles per iudicium dei se exinde idoniaverunt, sicuti Theodoldus comis fidelis noster visus est fecisse. Cui et nos omnes res proprietatis suae iuxta eius depraecationem et servitio ac meritis conpellentibus denuo ex nostro largitatis munere, quantumcumque ex hereditate parentum aut de qualibet adtractum iuste et racionabiliter antea possiderat, cum dei et nostra gratia iure firmissimo ad legitimam proprietate reddi fecimus et per auctoritatem nostram plenissima deliberatione confirmavimus. Statuentes ergo iubemus, ut quicquid ex successione parentum vel per strumenta cartarum tunc tempore, ut diximus, iuste et racionabiliter cum aequitatis ordine iure ereditario visus fuit habere vel dominare, per hoc nostrum serenitatis atque confirmationis praeceptum cum dei et nostra gratia amodo et deinceps tenere et possidere valeat et suis posteris aut cui voluerit domino favente ad possedendum derelinquat. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus auxiliante domino melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillari.

Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Ercanbaldus relegi et (SR. NT.: Christe Iesu. Ercanbaldus relegi et subscripsi. Meginardus ambasciavit). (SI. D.)

Data pridie aprelis anno XXVIIII et XXV regni nostri; actum Aquis palatio nostro; in dei nomine feliciter amen.