Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Nonantula den von dem Langobarden Adoin vergabten Besitz im Gebiet von Vicenza, Verona und anderen Orten und schenkt Fiscalgut im Gebiet von Bologna.
Datierung: 797 [01-06]
Ausstellungsort: Aachen
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum dei, in quo nostris auribus patefecerint, libenter oboedimus et eas in dei nomine ad effectum perducimus, regiam exercimus consuetudinem et hoc nobis ad mercaedis augmentum seu stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Anselmus abba ex monasterio, quod est constructum in honore dei et sanctorum omnium apostolorum vel sancti Silvestri confessoris Christi et sancti Benedicti abbatis in territorio Motoninse loco nuncupante Nonantulas, missa petitione serenitati nostrae suggessit, eo quod quidam Langobardus nomine Adoin filius Uectari quondam omnes res proprietatis suae, quantumcumque in territoria Uicentina et Ueroninse ubi et ubi per singulas civitates et territoria visus fuit habere, cum omni integritate ad superscriptum monasterium per cartolam donationis suae visus est delegasse et adserit se ipsas res cum aequitatis ordine ad partem monasterii sui quieto tramite possidere. Sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae, ut hoc nos denuo circa ipsum sanctum locum ex nostra indulgentia, quicquid praedictus Adoinus ad ipsam casam dei iuste et racionabiliter visus est delegasse, plenissima deliberatione cedere et confirmare deberemus, sicuti pro mercedes nostrae augmentum visi sumus fecisse. Quapropter per praesentem auctoritatem nostram decernimus ac iubemus, ut inspecta ipsa donatione praedicti Adoini quondam, sicut per eam declaratur, quicquid ad praephatum monasterium iusto tramite delegavit, deinceps per hoc nostrum serenitatis atque confirmationis praeceptum ad ipsum sanctum locum perpetualiter proficiat in augmentis. Et specialiter cedimus ad superscriptum monasterium pro animae nostrae salutem res illas in territurio Bononiense, quas Liutbrandus quondam rex Gregorio quondam Greco iocatori suo et eius filiis per suum confirmavit praeceptum, fundo Caldario et Cesaretico et fundo Casanouola, sicut ipse Gregorius per praeceptum antedicti Liutbrandi regis vel per infiteusi tenuit et postea iure legitimo nostro devenerunt dominio in integrum, ita ut ab hodiernum diem antedictus Anselmus abba suique successores, qui fuerint rectores in ipso monasterio, vel monachi inibi sub sancta regula consistentes per hanc nostram auctoritatem habeant concessum, quatenus melius eis delectet pro nobis vel pro stabilitate regni nostri adtentius domini misericordiam exorare. Et ut haec praeceptio atque confirmatio firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
(C.) Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Ercanbaldus relegi et (SR. NT.: Genesius scripsit, domnus Pipinus rex ambasciavit.) (SI. D.)
[Data] .... anno XXVIIII et XXV regni nostri; actum Aquis palacio publico; [in dei] nomine feliciter amen.