Karl der Grosse schenkt dem Kloster Prüm die von Abt Asoar als mütterliches Erbgut beanspruchten Villen Lauriaco und Catiaco in Anjou, von denen aber erwiesen worden war, dass sie Königsgut seien.
Datierung: 797 02 17
Ausstellungsort: Aachen
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum. Quicquid enim in nostra vel procerum nostrorum praesentia recto tramite agitur ac iuste terminatur, oportet propter futurorum hominum noticiam per scripturarum seriem roborare, ut in postmodum iure firmissimo maneat inconvulsum. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter Asoarius abba ex monasterio sancti Salvatoris, quod domnus et genitor noster sancta recordatio Pippinus quondam gloriosissimus rex et domna ac genitrix nostra bona memoria Bertrada regina in loco qui dicitur Prumia novo opere construxerunt, serenitati nostrae multociens deprecatus est pro aliquibus rebus sitas in Andecavo, villas nuncupatas Lauriaco et Catiaco, adserens quod de parte genitricis suae Wilharanae et avae suae Teodilhildae ei legibus pertinere debuissent et anteactis temporibus cum aliis rebus, quae propter infidelitatem aliquorum hominum parentumque suorum in fisco redactae fuerant, malo ordine et iniuste usurpate devenissent. Nos quidem eius considerantes sacerdotium et fideli servitio ita per omnia verum esse credidimus ac de ipsis rebus pleniter revestire iussimus et per praeceptum auctoritatis nostrae eidem confirmare decrevimus. Transacto vero aliquo tempore inventum est manifeste per Odilhardum sanctae Nameticae urbis ecclesiae episcopum et alios veraces homines infra patriam habitantes de praedicta villa Lauriaco, quod nostrae hereditati legibus ac iuste deberetur et nullam inibi Asoarius abba deberet habere iusticiam. Qui in conspectu nostro ac plurimorum procerumque nostrorum praesentia stans in iudicio, secundum quod lex Romana edocet et sui scabinii ei iudicaverunt, praedictas villas partibus nostris simulque et praeceptum confirmationis nostrae reddidit. De quibus nos unam quae vocatur Lauriacum pro futura salute in elemosina domni ac genitoris nostri bonae memoriae Pippini quondam gloriosissimi regis ad iam fatum monasterium sancti Salvatoris per praeceptum auctoritatis nostrae delegavimus et aliam quae vocatur Catiaco, quia ipsi pagenses testati sunt vidisse eam habere avie ipsius Asoarii Teodildae in alode, per nostram confirmavimus auctoritatem. Iterum autem post aliquantos annos orta est contentio exinde pro aliquibus appendiciis, quae ad ipsam villam pertinent, inter iam dictum Asoarium abbatem et Nunonem comitem nostrum; qui ad nostram altercando accedentes praesentiam repperimus certissime tam per veraces homines quamque per strumenta cartarum, qualiter antedicta avia sua Theodelhildis suprascriptam villam Catiacum cum aliis rebus proprietatis suae domno et genitori nostro tradiderat, et ideo nostra plus legibus cum iusticia esse deberet quam Asuarii abbatis de parte genitricis suae Wilharane. His itaque gestis placuit celsitudini nostrae, ut ob amorem dei et reverentiam ipsius, quia vir dei esse dinoscitur ex corde puro et sincera voluntate, quia aliud pro aliud quam vir simpliciter nobis retulit et culpabilis atque convictus apparuit, in elemosina nostra ei omnia indulgere et insuper ipsas villas superius nominatas Lauriaco et Cattiaco cum suis appenditiis pro salute animarum domni ac genitoris nostri seu genitricis ad praedictum monasterium ex nostro largitatis munere plenissima deliberatione cedere et in omnibus confirmare. Statuentes ergo iubemus, quod perpetualiter mansurum esse volumus, ut amodo et deinceps sepe memoratus vir venerabilis Asuarius abba suique in perpetuum successores, qui fuerint pastores suprascripti monasterii sancti Salvatoris, iam dictas villas Lauriaco et Cattiaco una cum terris domibus aedifitiis accolabus mancipiis vineis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus mobilibus et immobilibus appenditiis adiacentiis, omnia et ex omnibus, sicut ad ipsa loca aspicere videtur et nostra deo donante legitima videtur esse possessio, per hoc nostrum auctoritatis et cessionis atque confirmationis praeceptum ad partem ipsius sancti loci in elemosina nostra teneant atque possideant et ad ipsam casam dei nostris futurisque temporibus proficiant in augmentis, quatenus melius delectet ipsos servos dei, qui ibidem deo famulantur, pro nobis et liberis nostris seu pro stabilitate regni nostri et pro animabus genitoris ac genitricis nostrae iugiter domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas inviolata deo auctore valeat permanere, manu propria firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Ercanbaldus advicem [Radoni] recognovi.
Data XIII kal. martias anno XXVIIII et XXV regni nostri; actum Aquis palatio nostro publico; in dei nomine feliciter amen.