Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Ceneda alle Pfarren mit der kaiserlichen Gerichtsbarkeit innerhalb der angegebenen Grenzen.
Datierung: 794 03 31
Ausstellungsort: Frankfurt
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Maximum regni nostri in hoc augere credimus monimentum, si petitionibus sacerdotum vel servorum dei, in quo nostris auribus patefecerint, libenter obaudimus et in dei nomine ad effectum perducimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter nos propter nomen domini et aeternam remunerationem talem confirmationem circa ecclesiam sancti Titiani confessoris Christi, quae est constructa sub oppido Cenetensi castro, ubi ipse praeciosus sanctus corpore requiescit et ubi praeest vir venerabilis Dulcissimus episcopus, visi fuimus concessisse de omnibus plebibus vel parrochiis cum iurisdictionibus imperii locorum vel terrarum ipsius episcopii, quae in istis comprehenduntur finibus: in determinatione fluvii Limanae, sicut Limana currit in Plavem et Plavis currit usque locum, ubi Theba defluit in ipsam, et deinde usque in illum locum, ubi Nigrisalia defluit in Plavem et Plavis currit in mare, et iterum de fluvio Limanae usque in montem Celicum, deinde in lacum Mortuum et dehinc in ecclesiam sancti Floriani, qui primo Opiterginae civitatis eiusdem episcopi iura gloriosissime regebat, et deinde in aquam, ubi currit Liquentia, et deinde in arcam Traversanam et post hunc fluvium Medunae et aqua Medunae defluit in Liquentiam et iterum Liquentia defluit in mare. Nos igitur dignam eius petitionem considerantes tam ipsi quam successoribus suis per nostri praecepti paginam confirmamus atque corroboramus omnes plebes atque iurisdictiones locorum vel terrarum, quae in praescriptis finibus vel terminationibus comprehenduntur. Praecipientes itaque iubemus, ut nullus dux patriarcha archiepiscopus episcopus marchio comes vicecomes iudex seuldasius nullaque nostri regni parva vel magna persona praelibatum episcopum vel suos successores de omnibus plebibus vel iurisdictionibus, quas ei per confirmationem nostri praecepti concessimus et corroboravimus, sicut per praecepta nostrorum antecessorum regum vel imperatorum confirmata fuerunt, inquietare vel devestire praesumat, sed omnia potestative teneat remota omnium interdictione. Si quis autem, quod minime credimus affuturum, hoc nostrae confirmationis praeceptum irrumpere temptaverit, sciat se compositurum mille libras auri, medietatem camerae nostrae et medietatem iam dicto episcopo vel suis successoribus. Quod ut verius credatur et obnixius in posterum ab omnibus observetur, manu propria subter firmavimus et impressione nostri sigilli insigniri iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Data pridie kal. april. anno XXVI et XX regni [nostri]; actum in Franconofurd; in dei nomine feliciter amen.