Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 176

Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Emmeramm bei Regensburg ein Stück anliegenden Landes.
Datierung: 794 02 22
Ausstellungsort: Frankfurt

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ob amorem dei locis sanctorum venerabilium benivola deliberatione cedimus vel condonamus, hoc nobis ad mercedem animae seu stabilitatem regni nostri pertinere credimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos propter nomen domini et aeternam remunerationem seu pro oportunitate servorum dei donamus ad ecclesiam, quae est constructa in honore domini nostri Iesu Christi et sancti Hemmeramni pontificis ac martyris iuxta muros civitatis nostrae Reganisburgensium, quo preciosum eius requiescit corpus, ubi est congregatio sancta monachorum, donatumque in perpetuum ad eundem sanctum locum esse volumus, id est a parte meridiana ipsius monasterii terra culta et inculta iugera ducenta sexuaginta et sex et de prata in totum iuxta fontem cuius vocabulum est Uiuarias, ubi potest colligere fenum carradas quinquaginta octo; est autem spacium longitudinis de sepe giro ipsius monasterii posita usque ad ipsum fontem perticas decim pedas quatringentas duodecim et de ipso fonte sursum in monte perticas centum quadraginta et septem et supra ipso fonte habet in latitudine de via publica usque ad aliam publicam perticas centum quinquaginta et in medio spacio de ipsa via publica usque ad aliam viam noviter factam perticas centum quadraginta, iuxta sepem vero monasterii, ubi latissimum est, perticas ducentas septem. Hec autem omnia superius conpraehensa et designata salva iustitia ceterarum ecclesiarum dei, sicuti nostra videtur esse possessio vel dominatio, ad iam dictam casam dei pro futura salute plenius concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut rector et abbas eiusdem coenobii suique successores, qui fuerint rectores antedicti monasterii sancti Hemmeramni, vel monachi inibi sub sancto ordine consistentes suprascribta terra et prata per loca et confinia designata deinceps per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem perennis temporibus ad partem saepe dictae ecclesiae teneant atque possideant, ita ut Christo propicio in aelimosina nostra ad ipsam casam dei perpetualiter proficiat in augmentis. Et ut hec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus domino auxiliante melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro siggillari iussimus.

Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Ercanbaldus advicem Radoni (SR. NT.: Ercambaldus advicem Radoni recognovi et subscripsi ipso iubente et Angilberto abbate ambasciante). (SI. 1.)

Data VIII kal. mart. anno XXVI et XX regni nostri; actum super fluvium Moin in loco nuncupante Franconofurd; in dei nomine feliciter amen.