Karl der Grosse nimmt den Abt Anianus mit den Klöstern des h. Johannes (Caunes) und h. Laurentius in seinen Schutz und bestätigt die Villa Caunes.
Datierung: 794 07 20
Ausstellungsort: Frankfurt
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris. Rectum est, [ut] regalis potestas illis tuitionem impertiat, quorum necessitas comprobatur. Idcirco cognuscat magnitudo seu utilitas vestra, quia vir venerabilis Anianus abba ex monastheria sancti Iohannis et sancti Laurenti, quod sunt constructi in locis nuncupantibus Extorio et Olibegio, nostro synodali concilio veniens una cum monachis suis et in nostro mundeburde cum omnibus rebus vel hominibus monastherii sui, quas moderno tempore videtur possidere, se plenius commendavit et nos sub nostram tuitionem eum et monachis suis cum omnibus rebus atque hominibus suis recepimus ac retinemus, quatenus diebus vitae suae sub nostram tuitionem valeant quieti vivere vel residere. Propterea has litteras nostras pro firmitatis studium eis dedimus, per quas omnino iubemus, ut nullus quislibet de vobis neque de iunioribus vestris praedicto Aniano abbati seu monachis suis nec rebus vel hominibus illorum contangere nec inquietare aut contra rationis ordinem calumniam generare non praesumatis, nisi, ut diximus, cum omnibus rebus vel hominibus illorum sub nostram tuitionem valeant quieti vivere vel residero. Similiter concessimus ei villa Caonas, sicuti Milo ad suum monastherium per suas litteras delegavit, cum omnibus appendiciis suis, quatenus melius delectet ipsis servis dei pro nobis vel stabilitatem regni nostri domini misericordia exorare. Et si aliquas causas adversus eos vel hominibus illorum surrexerint aut ortas fuerint, quas in provintia absque illorum gravi dispendio diffinire non potueritis, usque in nostra praesentia reserventur, quatenus ante nos secundum legis ordinem accipiant finitivam sententiam. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel a fidelibus nostris melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare iussimus.
Widolaicus advicem Radonis recognovi et (SR.)
Data tertio decimo kalendas augustas anno XXVI et XX nostri; actum Franconofurd palatio; in dei nomine feliciter.