Karl der Grosse befiehlt den Beamten, Hilderich, dem er die Vertretung des Klosters Farfa überträgt, in allen Rechtssachen zu unterstützen.
Datierung: 791 08 28
Ausstellungsort: Regensburg
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus ducibus gastaldiis actionariis seu reliquis fidelibus nostris ubi ubi consistentibus. Notum vobis sit, quia ad deprecationem viri venerabilis Mauroaldi abbatis eiusque congregationis precipimus Hilderico fideli nostro, ut causas monasterii sanctae Mariae vel ipsius abbatis diligenter requirere et exaltare debeat in cuiuscumque loco vel ministerio seu potestate. Propterea has litteras fieri precepimus, per quas omnino iubemus, ut, ubicumque in vestra ministeria vel potestate advenerit et de iustitiis predicti monasterii vel ipsius abbatis suisque monachis vobis condixerit vel interpellaverit, diligenter atque puriter ad partem supradicti monasterii iustitiam reddere studeatis absque ulla marritione vel dilatione et nullam inquietudinem aut calumniam memorato Hilderico de quibuslibet causis contra rationis ordinem facere presumatis, propter hoc quod ordinatam nostram iustitiam de prefata casa dei inquirere videtur, nisi magis in nostra helimosina cum iustitia apud ipsum astare faciatis, si gratiam dei et nostram habere vultis. Et ut melius cognoscatis, de sigillo nostro subter signari fecimus.Data V kal. sept. anno XXIII regni nostri; actum in Ragenisburg civitate.