Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 171

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Farfa das von Hilderich, dessen Mutter und Gemalin geschenkte Gut.
Datierung: 791 08
Ausstellungsort: Regensburg

Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum dei libenter annuimus et ad effectum perducimus, hoc nobis ad mercedem perpetuam seu stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus agentibus presentibus et futuris, qualiter venerabilis Mauroaldus abbas de monasterio sanctae dei genitricis Mariae, quod est situm in Acutiano territorii Sabinensis, missa petitione per religiosos monachos suos, Laurentium videlicet presbiterum et Decorosum medicum nec non Altbertum, serenitati nostrae suggessit, eo quod quidam homo nomine Hildericus et genitrix sua nomine Taciperga nec non eius coniux nomine Hilciperga unanimiter assentientes res aliquas proprietatis eorum pro aeterna remuneratione ad antedictum monasterium sanctae Mariae per instrumenta condonassent, unde et ipsam traditionem bonorum hominum manibus roboratam nobis ipsi monachi in presentia ad relegendum ostenderunt asserentes, quod ipsas res, sicut in ipsa donatione continetur, per ipsam cartam tenerent. Sed pro integra firmitate petierunt celsitudinem nostram, ut per nostram auctoritatem plenius circa ipsum sanctum locum, quicquid antedictus Hildericus et eius genitrix suaque coniux ad idem monasterium visi sunt delegasse, in helymosina nostra cedere et confirmare deberemus. Quorum petitionem denegare noluimus, sed pro mercedis nostrae augmento ita concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut nullus quislibet de fidelibus nostris predictum venerabilem virum Mauroaldum abbatem suosque successores, qui fuerint rectores per tempora suprascripti monasterii sanctae Mariae, aut monachos inibi consistentes de iam fatis rebus, quas predictus Hildericus et genitrix sua atque eius coniux ad ipsum sanctum locum delegaverunt, inspecta ipsa traditione, sicut per eandem declaratur, nullo umquam tempore inquietare aut aliquid subtrahere vel minuere presumat, sed per hoc nostrae serenitatis atque confirmationis preceptum ad saepe dictum monasterium in helimosina nostra seu stipendia servorum dei perpetualiter proficiant in augmentis, quatinus melius delectet ipsa sancta congregatio pro nobis uxoreque et liberis nostris attentius domini misericordiam exorare. Et ut haec preceptio firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.

Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.Ego Heriambeld advicem Radonis recognovi.

Data in mense aug. anno XXIII et XVIII regni nostri; actum Regansburg civitate palatio publico; in dei nomine.