Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Passau die Schenkung der Matrone Irminswind zu Kirchbach im Rotgau.
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum et patricius Romanorum. Si peticionibus sacerdotum vel servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenter obaudimus et eas in dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris, qualiter venerabilis vir Waltricus episcopus urbis Pataviae in presentia procerum nostrorum adtulit obtutibus nostris quandam traditionis cartam confirmatione plurimorum nobilium testium confirmatam, in qua continebatur, qualiter quaedam venerabilis matrona nomine Irminswind totam proprietatem suam, quam possidere visa fuit in pago qui dicitur Rotangowi in loco qui dicitur Chyrihcpach, cum basilica ibi constructa sanctae Mariae dei genitricis et sancti Michahelis caeterisque locis ibi circumquaque iuste ac legaliter subiectis et cum omnibus pertinentiis et adiacentiis eiusdem loci ad aecclesiam dei tradidit, quae est in urbe Patavia in honore sancti Stephani protomartiris constructa, postulansque isdem venerabilis vir Waltricus episcopus nec non supra memorata matrona Irminswind, ut ipsam traditionem legaliter peractam per preceptum auctoritatis nostrae ob amorem dei et reverentiam sancti Stephani more imperiali confirmaremus. Nos autem iustis peticionibus eorum libenti animo obaudientes iussimus inde conscribi hoc nostrae auctoritatis preceptum, per quod decernimus atque omnino iubemus, ut haec prefata traditio Irminswindae a nobis plenius in dei nomine confirmata per cuncta futura secula stabilis et inconvulsa permaneat liberamque abhinc potestatem habeant omnes rectores eiusdem prefatae sedis in omnibus de his rebus ordinare, disponere et regere vel quicquid eis libuerit, perficere canonica servata auctoritate. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora futura Christo propitio melius conservetur. manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Erkanbalt advicem Radoni.