Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Kremsmünster rechtskräftig den von Herzog Tassilo geschenkten Besitz.
Datierung: 791 01 03
Ausstellungsort: Worms
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum et patricius Romanorum. Si peticionibus sacerdotum vel servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenter obaudimus et eas in dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercimus et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris, qualiter vir venerabilis Fater abbas clementiam regni nostri suggessit, eo quod Tassilo dudum Baieariorum dux monasterium in honore sancti Salvatoris infra waldo nostro loco qui dicitur Chremisa in pago nuncupante Drungaoe novo opere construere fecisset atque per cartolam donationis loca aliqua ad ipsum sanctum locum concessisset in supradicto pago vel infra memorato waldo, id est Sulzibah et Sicbah, Liubilinbah et quicquid inter duo flumina quae vocantur Ipphas esse cernitur, nec non decania una de illis Sclavis, super quos fuerunt actores Taliup et Sparuna, nec non secus fluvium quod dicitur Thodicha triginta Sclavos et territorium, sicut ad supradictam decaniam pertinet vel Phisso coniuravit et Arno episcopus seu Fater abbas simul cum Hleodro comite et Chuniberto iudice circumierunt. Insuper etiam terram illam ad Thodicham et Sirnicam, quam illi Sclavi sine licentia Tassiloni ducis stirpaverunt. Similiter et in alio loco qui vocatur Eporestal terram illam, quae simili modo absque licentia Tassiloni fuit stirpata, quam circumierunt eius missi Saluhho, Wanilo et Gaerbertus; homines tamen in ipso Eporestal super ipsam terram commanentes, si voluerint iam fatam terram tenere, ad proserviendum contra ipsam casam dei teneant; si vero noluerint liberi discedant. Dedit etiam ad Bettinbah de illa fontana usque ad fluvium quod dicitur Albina, sicut ipse Tassilo consignavit, usque illa alpe, ubi eis illa pastura concesserat. Similiter et villam nuncupante Allinchova cum integritate una cum apendiciis vel adiacentiis suis et ad Alburc illam capellam in honore sancti Martini constructam et rebus ibidem pertinentibus et ad Sulzibah aliam aecclaesiam cum omnia secum pertinentia et ad Nordfilusa tertiam aecclesiam cum rebus secum pertinentibus in Tonahgaoe. In suprascripto vero pago Drungaoe in loco nuncupante Aschaha vineas duas cum viniatoribus duobus et in alio loco qui dicitur Raotola vineas tres cum tribus viniatoribus nec non piscatores duos et insuper alios homines duos, qui apes prevident, et fabros VI. Haec omnia suprascripta adserit se prefatus Fater abbas ad partem antedicti monasterii quieto ordine tenere et possidere. Sed quia iam per dicti Tassiloni traditionem hoc firmiter et stabile minime permanere poterat, idcirco petiit serenitati nostrae, ut denuo in nostra aelymosina per nostram auctoritatem plenius hoc circa ipsum sanctum locum cedere atque confirmare debenremus, sicuti et fecimus. Praecipientes ergo iubemus, ut inspecta ipsa traditione Tassiloni, sicut per eam declaratur, ita et deinceps valeat sepe dictus Fater abbas suique successores, qui fuerint rectores ipsius monasterii sancti Salvatoris, per hoc nostrae serenitatis preceptum atque confirmationis donum cum omni integritate absque ullius impedimento quieto tramite tenere et possidere, quatenus nostris sive futuris temporibus pro mercedis nostrae augmentum ad ipsam casam dei perenniter proficiant in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora Christo propitio melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Data III non. ian. anno incarnationis domini DCCLXXXVIIII, indictione XIIII anno XXIII regni domni Karoli serenissimi regis; actum Wormacie; in dei nomine feliciter amen.