Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Salzburg sämmtlichen Besitz.
Datierung: 790 12
Karolus gracia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam futuris. Si ea, que ad loca sanctorum iuste pertinent, nostra auctoritate firmamus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quapropter noverit sollercia vestra, eo quod venerabilis vir Arno Petenensis urbis episcopus, que nunc appellatur Salzburch, serenitatem regni nostri peciit, ut per nostrum preceptum omnes res episcopatus sui, qui est in honore sancti Petri constructus, que a longo tempore tam de datione regum aut reginarum seu ducum vel reliquorum deum timencium hominum ibidem iuste et racionabiliter tradite vel delegate sunt, quamque hoc, quod inantea per bonorum hominum largitatem ibidem divina pietas ampliare voluerit, confirmare per nostram auctoritatem deberemus. Cuius peticionem pro mercedis nostre augmento ita confirmamus. Precipientes ergo iubemus, ut, quicquid ad prefatum episcopatum iuste et racionabiliter pertinet et memoratus Arno episcopus moderno tempore tenere videtur, eciam et hoc, quod inantea ibidem recto ordine largitum vel delegatum fuerit, cum omni integritate per nostram precepcionem iam dictus Arno episcopus suique successores inantea habeant, teneant atque possideant et ad ipsam sanctam ecclesiam in augmentis proficiat, quatenus eos melius delectet pro nobis uxoreque ac liberis nostris domini misericordiam iugiter exorare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro subter iussimus
sigillare.
Signum Karoli (M.) gloriosissimi regis.
Gildulfus advicem Radoni recognovi et (SR.).
Data in mense decembri anno XXVI et XVIII regni nostri; actum [....]; in nomine domini feliciter amen.