Karl der Grosse schenkt dem Kloster Prüm das gesetzlich eingezogene Gut Alpads im Lahn-, Einrich- und Engersgau sammt der Busse Alpads.
Datierung: 790 06 09
Ausstellungsort: Mainz
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum et patricius Romanorum. Quicquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem domini vel oportunitate servorum dei benivola deliberatione cedimus vel condonamus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesencium scilicet et futurorum, qualiter nos pro divino intuitu et aeterna remuneratione donamus ad monasterium domini et salvatoris nostri Iesu Christi, quod bona memoria domnus ac genitor noster Pippinus quondam rex nec non domna et genetrix nostra Berterada regina novo opere a fundamentis pro futura salute in loco qui dicitur Prumia visi sunt construxisse, ubi praeest vir venerabilis Asoarius abba, donatumque ad eundem sanctum locum in perpetuum esse volumus res aliquas proprietatis nostre in pago nuncupante Logonahe et in pago qui dicitur Heinrichi et in Angrisgouue, quas antedictus abba et Aehardus missi nostri iusto tramitae secundum legem in causa nostra super hominem aliquem nomine Alpadum adquisissent per loca denominata Nasongae, in Squalbach et Haonstat, in Caldenbach et in Boumhaim atque in Thabernae nec non in Heringae sive Aendrichae et Villare seu in Theodissa vel in Abotisscheid atque in Larheim et supra Hrenum portionem, sicut suprascripti missi nostri recto ordine super iam dictum Alpadum ad opus nostrum visi sunt evindicasse, tam terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobile et inmobile, totum et ad integrum, ad praefatum monasterium in aelemosina nostra iure firmissimo perpetuis temporibus ad possidendum concessimus. Quapropter per praesentem auctoritatem nostram decernimus ac iubemus, quod perpetualiter mansurum esse volumus, ut memoratus vir venerabilis Asoarius abba suique successores, qui fuerint per tempora rectores monasterii sancti Salvatoris, suprascriptis rebus cum omni integritate, sicut supra memoravimus, ad partem ipsius sancti loci nostris deo auspice futurisque temporibus teneant atque possideant; et nullus quislibet de fidelibus aut successoribus regni nostri agentes ipsius monasterii de praescriptis rebus aliquam calumniam generare aut diminorationem facere nullo umquam temporae praesumatur, sed ut melius delectet ipsos servos dei, qui ibidem deo famulare videntur, pro nobis uxoreque ac liberis seu pro stabilitate regni nostri attentius domini misericordiam exorare, hoc quod nostro largitionis munerae pro aeterna retributione ad sepe dictum monasterium domini Salvatoris indulsimus, per hoc nostrae serenitatis praeceptum atque confirmationis donum Christo propitio in luminaribus ipsius ecclesiae seu stipendia servorum dei perpetuis temporibus proficiat in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora domino auxiliante melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus. Et quod supra intimare debueramus, omnem legem et compositionem, quam praedictus Alpad pro ipsis rebus partibus [nostris] solvere debuit, ad ipsum sanctum locum perdonavimus.
Signum Caroli gloriosissimi regis.
Ercambolt advicem Radonis recognovit.
Data V id. iun. anno XXII et XVII regni nostri; actum Mogontia civitate; in dei nomine feliciter amen.