Karl der Grosse bestätigt dem Kloster S. Ambrogio in Mailand den Besitz und verleiht freie Abtswahl.
Datierung: 790 04
Ausstellungsort: Worms
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum atque patricius Romanorum. Illud namque ad eternam beatitudinem seu stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus, si iustis petitionibus servorum dei, in quo auribus nostris patefacte fuerint, libenter obtemperamus atque ad effectum perducimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Petrus sancte Mediolanensium urbis ecclesiae episcopus serenitati regni nostri suggessit, qualiter ob amorem dei et venerationem sancti Ambrosii iuxta corpora sanctorum martirum Protasii et Gervasii seu ipsius beatissimi confessoris Christi cenobium institutam habeat atque monachos ibidem sub regulam sancti Benedicti noviter, qui laudes deo illic sedulas referant et pro felicitate regni ac totius populi christiani sospitate seu pro statu sanctae Mediolanensium ecclesiae exorarent, constituisset atque inibi venerabilem Benedictum presbiterum abbatem ordinasset. Unde petiit elementiam celsitudinis nostrae, ut omnia, quicquid ipse pro divino intuitu ad iam dictum monasterium ex rebus ecclesiae suae Mediolanensis largitus est vel moderno tempore ibidem iusto tramite delegatum fuit et nunc iuste et rationabiliter partibus ipsius monasterii possidere dinoscitur vel quod inantea a deo timentibus hominibus tribuente domino additum vel delegatum fuerit, nostris oraculis plenissime confirmare deberemus, quatenus sub regimine et potestate rectoribus qui fuerint sanctae Mediolanensis ecclesiae, sicut ab ipso statutum esse cernitur, omni tempore permanere debeat et, quando quidem divina vocatione
abbas ex ipso monasterio de hac luce ad dominum migraverit, licentiam haberent monachi de ipso monasterio sancte dei ecclesiae Mediolanensium nobisque per omnia fidelem super se secundum ordinem sanctum et regulam sancti Benedicti eligendi abbatem. Cuius petitionem propter nomen domini et reverentia ipsius sancti loci meritisque sanctis antedicti pontificis conpellentibus noluimus denegare, sed in elemosina nostra ita concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Quapropter per presentem auctoritatem nostram decernimus ac iubemus, ut, sicut constat ab iam fato viro venerabili Petro archiepiscopo monasterium, ut supra memoravimus, iuxta corpora sanctorum martyrum Protasii et Gervasii seu confessoris Christi Ambrosii una cum omnibus adiacentiis vel appendiciis ipsius monasterii stabilitum esse, inspecta ipsius auctoritate per hoc nostrum serenitatis preceptum atque confirmationis donum perpetuis temporibus iure firmissimo stabiliter permanere debeat et neque abbas ibidem ordinetur extraneus ullo umquam tempore nisi ex ipsa congregatione, ut supra diximus, sanctae dei ecclesiae Mediolanensium [nobisque] per omnia fidelem, quem fratres elegere voluerint, qui eos secundum divinas leges et regulam sancti Benedicti valeat gubernare. Et ita censemus, ut nullus de nostris successoribus seu predicti pontificis umquam hanc nostram dispositionem, quam pro amorem beati Christi confessoris Ambrosii seu stabilitatem regni nostri confirmavimus, inrumpere atque destruere presumat, sed ut melius delectet ipsos servos dei, qui sub normam beatitudinis ibidem vitam per tempora degere videntur, pro nobis uxorique nostraeac liberis seu stabilitatem regni nostri domini misericordiam iugiter exorare, nostris deo auspice futurisque temporibus inviolabiliter atque inrefragabiliter perdurare vel consistere debeat. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu nostra subter eam roborare decrevimus [atque] anulo nostro sigillare iussimus.
Signum Caroli gloriosissimi regis.Iacob advicem Radoni.
Data in mense aprile [anno] vigesimo secundo [et] XVII regni nostri; [actum Wormace] civitate palatio nostro publico; in dei nomine feliciter amen.