Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Denis Güter zu Binzheim und Rümmingen im Breisgau, welche Abt Mainarius aus confiscirtem und zu Unrecht erworbenem Besitz gekauft, aber zurückgegeben hatte.
Datierung: 790 08 31
Ausstellungsort: Kostheim
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Notum esse universis nostris credimus fidelibus, qualiter tempore genitoris nostri bonae memoriae Pippini quondam regis seu et avunculi nostri Carlomanni res aliquae in ducatu Alamanniae fisci ditionibus redactae fuerunt, quas modo diversi homines quasi iure proprio possedebant iniuste et aliquas exinde iam per vinditiones, donationes seu diversos quoslibet modos habebant dispersas; ex quibus Hrodhardus comis quondam ab Unnido seu ab aliis hominibus per cartas vinditionis exinde res aliquas visus fuit conparasse, quae ponuntur in pago Brisigauia in loca nuncupantes Binuzhaim sive et Romaningahoba vel in ceteris locis cum eorum adiecenciis et appendiciis, quae partibus sancti Dionisii martyris, ubi eius praeciosum corpus requiescit, inlicito ordine visus fuit vendidisse vel delegasse, unde Mainarius abba per suos wadios legibus nobis visus est revestisse. Sed nobis considerantibus ob amorem dei et reverentiam sancti Dionisii pro mercedis augmentum et animae nostrae remedium seu stabilitatem regni nostri deinceps per nostrum praeceptum praefatas res ad ipsa casa dei prumptissimo animo ac volontate benigna concedere ac delegare decrevimus. Propterea hoc nostrae firmitatis praeceptum iussimus conscribi, ut memoratas res cum omni integritate, cum terris domibus aedificiis mancipiis vineis silvis vel cunctis ibidem adiecenciis vel appendiciis in quibuslibet locis, sicut antea ipsa casa dei visa fuit possedesse, ita et deinceps per nostrum praeceptum plenius in dei nomine confirmatum ab ac die pars praefatae basilicae sancti Dionisii habeat, teneat atque possedeat et in nostra aelymosina ibidem omni tempore in augmentis proficiat. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Ercanbaldus advicem Radoni (SR. NT.: Ercanbaldus advicem Radoni recognovi et subscripsi). (SI. 1.)
Data pridie kal. septemb. anno vigesimo secundo regnum domni nostri Caroli excellentissimi regis; actum Copsistaino; in dei nomine feliciter.