Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 163

Karl der Grosse verleiht dem Kloster St. Victor in Marseille Immunität.
Datierung: 790 03
Ausstellungsort: Worms

Carolus gracia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum vel servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolate, libenti animo obtemperamus atque in dei nomine ad effectum perducimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos ob amorem domini ad monasterium Massiliense, quod est [constructum] in honore beatissimae semperque virginis Mariae vel sancti Victoris martiris, tale beneficium visi sumus concessisse, ut [in] villis vel rebus seu quibuslibet locis, quae ex bonorum hominum largitate ibidem largite vel delegate fuerint vel inantea a deo timentibus hominibus ibidem datum vel traditum fuerit, quicquid ibidem iuste et rationabiliter pertinere videtur, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda exigendum seu mansiones vel paratas faciendum nec homines ipsius aecclesiae distringendum atque fideiussores tollendum nec ullas redibutiones publicas requirendum ibidem quoque tempore ingredere nec exactare penitus non presumat, sed sub emunitatis nomine deberent consistere. Propterea hanc preceptionem auctoritatis nostrae conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de vobis nec iunioribus vestris ammodo et deinceps in villis vel rebus prefate ecclesiae infra regna Christo propicio nostra ad causas audiendum vel freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum vel homines ipsius ecclesiae distringendum vel fideiussores tollendum nec ullas redibutiones publicas requirendum ibidem, ut diximus, ullo umquam tempore ingredere nec exactare penitus non presumatis, sed sub emunitatis nomine valeant illi, qui nunc tempore ibidem rectores esse videntur, suique successores cum omnibus fredis concessis quieti vivere et residere et, quicquid ibidem nunc ad presens iuste et rationabiliter pertinere videtur vel inantea a deo timentibus hominibus ad ipsa sancta loca traditum vel delegatum fuerit, ex nostra auctoritate ibidem proficiant in augmentis, quatinus melius dolectet ipsam congregationem pro nobis vel stabilitatem regni nostri domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec preceptio nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro infra sigillare precepimus.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.Data in mense marcio anno XXII et XVII regni Caroli; actum Quamarcia civitate.