Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 162

Karl der Grosse schenkt der Kirche von Metz nach der Wiedergewinnung Baierns das Männerkloster Chiemsee.
Datierung: 788 10 25
Ausstellungsort: Regensburg

Karolus gracia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum ommibus fidelibus nostris presentibus et futuris. Quicquid enim ex hiis. que nobis divina pietas affluenter tribuere dignatur, locis venerabilibus in amore dei largimur, hoc nobis ad mercedis augmentum seu stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur quia ducatus Baioarie ex regno nostro Francorum aliquibus temporibus infideliter per malignos homines Odilonem et Tassilonem, propinquum nostrum, a nobis subtractus et alienatus fuit, quem nunc moderatore iusticiarum deo nostro adiuvante ad propriam revocavimus dicionem, idcirco noverit magnitudo seu utilitas vestra nos pro divino intuitu et anime nostre seu uxore et prolibus a die presenti dedisse sacrosancte Mediomatricensi ecclesie, que almi prothomartiris Christi et levite Stephani sanguine decoratur, ubi vir venerabilis Engilrammus archiepiscopus pontifex esse dinoscitur, qui et sanctam capellam palacii nostri gubernare videtur, donatumque in perpetuo ad prefatum episcopatum esse volumus ex predicto ducatu Baioarie monasterium virorum nomine Kieminseo, quod Doddogrecus peregrinus habuit, quod est in honore domini et salvatoris nostri Iesu Christi constructum, cum omni integritate, adiacenciis scilicet et appendiciis suis ad prefatam sanctam ecclesiam, sicut presenti tempore et nunc possidere videtur, iure, ut diximus, firmissimo delegavimus. Propterea hanc precepcionem auctoritatis nostre conscribere iussimus, per quam omnino volumus, ut prefatum monasterium, sicut per Ambrosium possessum fuit, memoratus archiepiscopus partibus ecclesie Metensis suique successores pro mercedis nostre augmento et redempcione anime habeant, teneant atque possideant et ad ipsam sanctam ecclesiam omni tempore cum integritate in augmentis proficiat; et nullus quilibet dux seu iudiciaria potestas seu quelibet persona de supradicto monasterio rebusque ibidem aspicientibus sepe dicte urbis episcopos et agentibus eorum exinde inquietare neque calumpniam generare presumat, sed ad ipsam sanctam ecclesiam nostris et futuris temporibus absque cuiuslibet impedimento in augmentis proficiat. Et ut hec auctoritas firmitatis nostre melius habeatur aut per tempora conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.

Signum (M.) domni Karoli gloriosissimi regis.

Optatus advicem Radoni et recognovi et scripsi et subscripsi.

Data VIII kal. novembr. anno XXI et XVI regni nostri; actum Reganesburh civitate nostra; in dei nomine feliciter amen.