Karl der Grosse bestätigt einen vom Erzbischof Angilrann von Metz für das Kloster Gorze mit dem Bischof Borno von Toul abgeschlossenen Tauschvertrag.
Datierung: 788 06 11
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris. Si hoc, quod rectores ecclesie pro oportunitate venerabilium locorum inter se commutant, nostris oraculis confirmamus, regiam consuetudinem exercemus et id in postmodum iure firmissimo mansurum esse credimus. Igitur notum sit omnium vestrum magnitudini, qualiter venerabiles viri Angilrannus, Mettensis ecclesie archiepiscopus atque capellanus palacii nostri, nec non et Borno, Tullensis ecclesie episcopus, in nostram accesserunt presentiam asserentes se pro oportunitate ambarum partium ecclesiarum res aliquas inter se concamiasse. Unde et ipsas commutationes bonorum hominum manibus roboratas in presenti ostenderunt relegendas, ubi et cognovimus, qualiter dedit Borno Tullensis ecclesie episcopus ad partem sancti Stephani vel sancti Petri monasterii Gorziensis res aliquas de ratione ipsius ecclesie Tullensis sancti Stephani vel sancti Apri in pago Vongensi in loco qui vocatur Stilonio, quicquid pars ipsius ecclesie in predicto loco visa est possedisse vel tenuisse, cum omni integritate vel soliditate sua. Similiter econtra in compensu dedit iam fatus Angilrannus Mettensis ecclesie archiepiscopus res aliquas de ratione ecclesie sancti Stephani Mettensis vel sancti Petri monasterii Gorziensis in pago Suggentensiin loco qui vocatur Siavolo, mansus quas Alpaidis quondam femina ad partem ipsius monasterii sancti Petri tradidit vel delegavit, cum omni integritate vel soliditate earum, quicquid pars ipsius monasterii in iam fato loco visa est possedisse. Sed pro integra firmitate iam dicti viri petierunt celsitudinem nostram, ut hoc per nostram auctoritatem confirmare deberemus. Quorum nos peticionibus gratanti animo ita prestitisse vel confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut, quicquid pars alteri contulit parti aut econtra in compensu recepit, ab hac die per hanc nostram confirmationem habeant potestatem habendi tenendi dandi commutandi vel quicquid exinde unusquisque, quod a pari suo accepit, ad profectum earundem ecclesiarum exercere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi et neque a predictis venerabilibus viris neque ab eorum successoribus ullo umquam tempore ipse commutationes violentur. Unde et duas confirmationes uno tenore conscriptas fieri iussimus, quas et manu propria firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Data III idus iunii anno ab incarnatione domini DCCLXXXVIII, indictione XI, epacta IX, concurrente II anno vero Karoli regis XX.