Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 160

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Farfa von Herzog Hildeprand geschenktes Gut, das von diesem wegen Verbrechen gesetzlich eingezogen worden war.
Datierung: 788 03 28
Ausstellungsort: Ingelheim

Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid locis sanctorum venerabilium ob amorem domini nostri Iesu Christi cedimus vel condonamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Altpertus abbas vel monachi de monasterio sanctae dei genitricis Mariae semper virginis, quod est situm in loco qui dicitur Acutianus territorii Sabinensis, claementiam regni nostri petierunt, ut aliquas res, quas Hildeprandus dux fidelis noster super quodam homine nomine Rabennone et eius coniuge nomine Haleruna secundum edictum Langobardorum pro quibusdam causis illicitis ab eisdem perpetratis acquisivit vel iudicatum accepit, ex omni substantia antedicti Rabennonis medietatem, de substantia vero Halerunae in integrum, quicquid in civitate Firmana vel in ipsius territorio habuerunt, ad iam dictum monasterium sanctae Mariae in helimosina nostra dare vel confirmare deberemus. Quorum petitionibus sicut unicuique fidelium nostrorum iuste petentibus noluimus denegare. Praecipientes ergo iubemus, ut quicquid memoratus Hildeprandus dux secundum iustitiam super prefato Rabennone et eius coniuge Haleruna legibus acquisivit, tam terris domibus aedificiis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus quamque et vineis arboribus fructiferis et infructiferis cultum et incultum mobile et immobile servos et ancillas, omnia et in omnibus, ad partem suprascripti monasterii sanctae Mariae prefatus venerabilis Aldebertus abbas suique successores, qui fuerint rectores ipsius monasterii, per hoc nostrae serenitatis preceptum atque confirmationis donum perenniter teneant atque possideant, quatinus in luminaribus aecclesiae vel stipendia monachorum ibidem deo deservientium perpetuis temporibus in helimosina nostra uxorisque ac liberorum nostrorum proficiant in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.

Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.

Hercanbaldus advicem Radonis.

Data V kal. aprilis anno XX et XIIII regni nostri; actum Inghilinhaim villa nostra; in dei nomine feliciter.