Karl der Grosse spricht dem Kloster S. Vincenzo (am Volturno) nach dem Ergebnis der gerichtlichen Untersuchung die Leute der Villa Trita als Hörige zu.
Datierung: [787]
Carolus rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum viro venerabili Paulo abbati seu monachis sancti Vincentii monasterii siti in territorio Beneventano partibus Samnie. Et quia detulisti nobis preceptum Desiderii regis, qualiter villam Trite sitam in finibus Balvense ad ipsum sanctum cenobium pro utilitate monachorum condonasset, unde et nos super eundem preceptum nostram confirmationem edidimus, sed dum postea aliquas altercationes inter vos et ipsos homines, qui se per chartas ducum dicebant esse liberos, consurrexisse manifestum est, pro quibus nos missos nostros Risinum et Agilbertum ibidem directos habuimus, per quos omnem causam liquidius inquirentes omnem veritatem exinde cognovimus, propterea pro mercedis nostre augmento nos ad ipsam casam sancti Vincentii martiris prefatos homines de memorata villa Trite, sicut ab antiquo tempore illorum origo ad servitium reddendum debiti fuerunt, ita et deinceps remota de medio omni libertate legitimum servitium et obsequium perpetualiter omni tempore per nostrum donationis preceptum ut perficiant, iubemus.