Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Montecasino den Besitz und verleiht Immunität und freie Abtswahl.
Datierung: 787 03 28
Ausstellungsort: Rom
In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus iudicibus gastaldiis actionariis vicariis centenariis vel reliquis fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum atque servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolate, libenti animo obtemperamus atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quapropter noverit sollertia vestra, qualiter nos ad petitionem religiosi viri Theuthmari abbatis ex monasterio sancti confessoris Christi Benedicti, quod est constructum in loco qui dicitur Casinum castrum, ubi sacratissimum corpus eius humatum est, tale beneficium circa ipsum monasterium visi fuimus concessisse, ut in monasteriis sibi legitime subiectis, quorum vocabula sunt: monasterium sancte dei genitricis Marie semperque virginis et sancte Petronille, quod fundatum est in loco qui dicitur Plumbariola, simulque et monasterium sancte dei genitricis Mariae, quod positum est in loco qui dicitur Cingla, nec non et monasterium sancte Sophie, quod situm est infra civitatem Beneventanam, seu etiam monasterium quod Barregium dicitur situm in finibus Beneventi super fluvium Sangrum in honore sancti archangeli Michahelis constructum cum omnibus cellis ecclesiis vel omnibus pertinentiis et rebus suis, quas habere videtur intra ambobus ducatibus nostris Spoletino atque Firmano, Pennense seu Teatino vel in Marsi, sive infra omnes fines regni nostri, quicquid legitur vel scitur, videlicet ecclesiam sancti Liberatoris situm in Teatino cum omnibus cellis rebus vel pertinentiis suis; monasterium etiam sancti Benedicti et sancte Scolastice et sancte Marie in Maurino, sancti Martini in Salino cum omnibus cellis et ecclesiis sibi subiectis et cum omnibus pertinentiis vel adiacentiis eorum, quae videntur esse in comitatu Pinnense, ecclesiam scilicet domini Salvatoris in honore constructam et ecclesiam sancti Terentiani et sancti Angeli in Bassano, quae sunt in comitatu Aprutiensi, cum omnibus ecclesiis sibi subiectis et cum omnibus pertinentiis et adiacentiis earum; in comitatu vero Marsorum ecclesiam sancti Victorini in Celano et sancti Benedicti in Tilia, sed ad ipsum montem qui dicitur Celano cum omnibus rebus ac familiis campis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus omnia in integrum; ecclesiam quoque sanctae Mariae in Auretino et sancti Gregorii in Paterno, sancta Maria in Monterone et sanctum Gregorium in Serviliano, sanctum Paulum super ipsam civitatem Marsicanam, sanctum Euticium in Arestina et sancta Maria in Fundo Magno cum omnibus pertinentiis et adiacentiis suis; ecclesiam etiam sancti Salvatoris in Avezano, sancti Antimi ad Formas, sancti Angeli in Alba, sancti Cosme in Alereto, sancti Angeli in Carsoli et sancti Sebastiani et sancti Angeli cum omnibus suis pertinentiis. Simili modo etiam, que in Balbensi posite sunt territorio, id est sancti Petri in Barbarana, sancti Salvatoris super ipsum flumen, sancti Angeli ad Aquam Vivam et alia cella sancti Angeli quae vocatur Floretum et ipsam cellam, que est inter aquis posita, vel reliqua omnia, que per totam Balbam habere videtur, ad easdem cellas pertinentia. Firmamus etiam et ecclesiam sancte Felicitatis, que est in Forcona; itaque similiter confirmamus omnia, quae in Penne et Teate idem venerabile cenobium visum est habere, hoc est sancta Maria in Cerqueto nec non et Pestiliano seu alias res, que per diversa loca posite sunt. Roboramus etiam atque firmamus ea, que in Aprutio idem cenobium habere visum est, hoc est monasterium sancti Angeli qui vocatur Marano cum omnibus cellis sibi subiacentibus et cellam sancti Angeli quae vocatur de Stabulo nec non et sancti Angeli qui dicitur de Feltriano et sancti Petri posita in Pectenario, sancti Georgii in Colline, curtem etiam vocitatam de casa Perende, simul etenim ipsam vicendam, que est posita in curte Adelberge de silva, et aliam vicendam ad casam Luponi de Petegnano et omnia, quicquid infra fines regni nostri habere videtur sive in montibus sive in planis vel adiacentia per diversa loca, insuper et cetera monasteriola vel cellulas sive curtes aut villas seu reliquas possessiones, que ex largitate genitoris aliorumque regum vel reginarum, ducum sive principum aut bonorum hominum ordine legitimo date vel delegate sunt, seu etiam excusatos vel offertos, qui in prephatis monasteriis iusto tramite iam subiecti sunt vel qui devote offerre se cum suis rebus voluerint, licentiam iuste et rationabiliter habere debeant, seu undecumque ipsa casa dei hoc tempore legibus vestita esse cernitur vel quod inantea a deo timentibus hominibus ibidem legitime additum vel delegatum fuerit, ut nullus iudex [publicus] ibidem ad causas audiendum vel freta undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum vel fideiussores tollendum aut homines ipsius monasterii distringendum sive ullas consuetudines novas imponendum nec ullas redhibitiones publicas requirendum ullo umquam tempore ingredi nec exactare penitus presumat. Propterea hanc emunitatem conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de vobis aut de iudiciaria potestate amodo et deinceps in monasteria vel cellulas sive curtes aut villas nec non et in reliquas universas possessiones suprascriptas, quas hoc tempore habere vel possidere atque dominari pars ipsius monasterii dinoscitur infra regna Christo propitio nostra vel quod inantea domino adiuvante quoquo ordine acquirere potuerit, nemo ibidem, ut diximus, ad causas audiendum vel freta undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum vel fideiussores tollendum aut homines ipsius monasterii distringendum sive ullas consuetudines novas imponendum nec ullas redhibitiones publicas requirendum omnino quolibet tempore ingredi nec exactare presumat. Similiter in dei nomine concessimus vel confirmamus, sicut habet humana fragilitas, ut, quando quidem abbas ipsius monasterii de hac luce migraverit, licentiam habeant secundum regulam sancti Benedicti, qualem meliorem et digniorem nobisque fidelem invenerint, absque cuiuslibet inquietudine aut contradictione ipsi fratres inter se eligendi abbatem et sub emunitatis nomine valeant omni tempore rectores ipsius monasterii sancti Benedicti tam ipsi quam et successores eorum quamquae et ipsi fratres, qui ibidem deo famulari videntur, quieti secundum ordinem sanctum vivere ac residere, quatenus eis melius delectet pro nobis et uxore nostra ac liberis seu cuncto populo nostro domini misericordiam attentius deprecari. Quicumque autem adversus hanc nostram imperialem institutionem ire temptaverit aut ea, quae supra commemorata vel comprehensa sunt, minime observare, quin fortasse violare aut rumpere temptaverit, sciat se penam persoluturum abbatibus ipsius monasterii emunitatem nostram, quam in omnibus constituimus ecclesiis et monasteriis et cellis, scilicet mille libras auri optimi. Praecipimus etiam, ut, ubicumque repertum fuerit ex rebus vel cellis aut terris eiusdem monasterii illicitas atque damnosas seu inutiles conscriptiones vel commutationes, evacuentur et ad ius vel potestatem ipsius monasterii restituantur. Et ut haec auctoritas firmior habeatur ac diuturnis temporibus deo adiutore inviolata conservetur, manu propria subter eam roborare decrevimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Iacob advicem Radoni.
Data quinto kalendas aprilis anno nono decimo et quarto decimo regni nostri; actum in urbe Roma; in dei nomine feliciter amen.