Karl der Grosse bestätigt dem Kloster S. Vincenzo am Volturno den Besitz und verleiht Immunität und freie Abtswahl.
Datierung: 787 03 24
Ausstellungsort: Capua
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus aepiscopis abbatibus ducibus comitibus iudicibus castaldiis actionariis vicariis centenariis vel reliquis fidelibus nostris presentibus scilicet ac futuris. Maximum regni nostri in hoc augeri credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum atque servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolate, libenti animo obtemperamus atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quapropter noverit sollertia vestra, qualiter nos ad petitionem religiosi viri Pauli abbatis ex monasterio sancti Vincentii martyris, quod est constructum in loco qui dicitur Samnii super fluvium Vulturnum, tale beneficium circa ipsum monasterium visi fuimus concessisse, ut in monasteriis legitime sibi subiectis, quorum vocabula sunt: monasterium sancti Petri apostoli, quod fundatum est prope muros civitatis nostre Benevento, et monasterium sancte Marie, quod situm est in loco qui dicitur Loco Sano, et monasterium sancte Marie, quod situm est in fines Spolitense in loco qui dicitur Apinianice, insuper et cetera monasteria vel cellas sive curtes vel reliquas possessiones, quae ex largitate regum vel reginarum sive ducum vel bonorum hominum ibi sunt date vel delegate, seu etiam excusatos vel offertos, qui in prefatis monasteriis legitime iam subiecti sunt vel qui devote offerre se cum suis rebus voluerint, iuste et rationabiliter licentiam habere debeant, nec non et undecumque ipsa casa dei moderno tempore iusto tramite vestita esse cernitur vel quod inantea a deum timentibus hominibus ibidem legibus additum vel delegatum fuerit, ut nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freta undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum vel fideiussores tollendum aut homines ipsius monasterii distringendum nec nullas redebutiones publicas requirendum ullo umquam tempore ingredere nec exactare penitus presumatur. Propterea hanc emunitatem scribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de vobis aut de iudiciaria potestate vel quelibet persona amodo et deinceps in monasteriis vel cellis seu curtes nec non reliquas omnes possessiones superscriptas, sive undecumque ipsa casa dei nunc tempore iusto tramite vestita esse dinoscitur, infra regna Christo propitio nostra nemo ibidem ad causas audiendum, ut diximus, vel freta undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum vel fideiussores tollendum aut homines ipsius monasterii distringendum sive ullam novam consuetudinem ponendum nec nullas redebutiones publicas requirendum ingredere nec exactare quoquo tempore presumatur. Similiter in dei nomine concessimus vel confirmamus erga ipsum sanctum locum, sicut habet humana fragilitas, ut, quando quidem abbas ex ipso monasterio de hac luce migraverit, licentiam habeant secundum regulam sancti Benedicti, qualem meliorem ac digniorem et sapientiorem invenerint, absque cuiuslibet inquietudine vel contradictione inter se eligendi abbatem et sub emunitatis nomine cum omnes fretos concessos valeant omnique tempore rectores ipsius monasterii sancti Vincentii tam ipsi quam et successores eorum quamque ipsi fratres, qui ibidem deo famulari videntur, quieti regulariter vivere ac residere, quatenus eis melius delectet pro nobis uxoribusque nostris ac liberis vel cuncto populo nostro misericordiam dei attentius exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur ac diuturnis temporibus inviolata deo adiutore conservetur, manu propria subter eam roborare decrevimus et anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Iacob advicem Radonis.
Data VIIII kal. april. anno XVIIII et XIIII regni nostri; actum Capue civitatis nostre; in dei nomine feliciter amen.