Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Benevent den Besitz und verleiht Immunität.
Datierung: 787 03 22
Ausstellungsort: Capua
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus agentibus nostris tam praesentibus quam et futuris domino iuvante, qui nos in solium regni nostri instituit. Si petitionibus sacerdotum atque servorum dei, quod pro eorum quiete vel iuvamine pertinet, libenter obaudimus vel ad effectum in dei nomine mancipamus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Ideoque vir venerabilis David episcopus ecclesie sancte dei genitricis semperque virginis Marie, que est sita infra civitatem Beneventanam, clementiam regni nostri petiit, ut omnes res, quascumque ipsa casa dei tam de dationibus regum quamque reginarum vel ducum atque ducissarum seu deum timentium hominum sive etiam [per] venditionis emptionis commutationisque titulum vel omnes diffiniciones, quas de rebus sancte ecclesie rectores eius per causas iusto tramite in iudicio vicerunt, nec non et omnes redditus vel oblationes fidelium diversarum ecclesiarum ipsi sancte Beneventane ecclesie legibus pertinencium in integrum ab episcopo Beneventano, qui per tempora fuerit, suscipiatur atque canonica sanctione possideatur, sive per diversa loca tam in civitatibus quamque in villis vel in montibus atque in planis seu et in aquis vel omnia patrimonia, possessiones seu undecumque moderno tempore ipsa casa dei ordine legitimo possidere atque dominare videtur vel quod inantea ibidem additum vel delegatum fuerit, sub emunitatis nomine ei confirmare deberemus. Cuius peticionem noluimus denegare, sed ita prestitisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Propterea hanc emunitatem nostram conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de vobis aut de iudiciaria potestate vel quelibet persona amodo et deinceps in monasteria legitime sibi subiectis aut in curtes vel ecclesias seu in rebus universis superscriptis, unde nunc tempore ipsa casa dei iuste et rationabiliter vestita esse dignoscitur vel quod inantea ex largitate bonorum hominum acquirere potuerit, ad causas audiendum vel freta undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum vel fideiussores tollendum aut homines ipsius ecclesiae contra rationis ordinem distringendum neque novas consuetudines imponendum nec nullas reddibiciones publicas requirendum ullo umquam tempore ingredere nec exactare penitus presumatis, set sub emunitatis nomine valeat memoratus David eiusque successores, qui per tempora fuerint, quieti Christo propicio vivere ac residere, quatenus eis melius delectet pro nobis uxoribusque nostris ac liberis nostris domini misericordiam attentius deprecari. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus inviolata conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillari.
Signum Caroli gloriosissimi regis.
Data XI kal. aprilis anno XVIIII et XIIII regni nostri; actum Capua civitate; in dei nomine feliciter amen.