Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 155

Karl der Grosse schenkt der Kirche S. Miniato in Florenz vier zum Königshof Florenz gehörige Häuser.

Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris. Quicquid enim ad loca sanctorum pro divino intuitu et anime nostre salute tribuimus, hoc nobis ad mercedis augmentum et stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur noverit omnium vestrum magnitudo, eo quod nos ob amorem dei et sancti Miniatis damus in nostra elemosina et pro anima bone memorie dilectissime coniugis mee Ildegarde quondam ad basilicam prefati martiris Christi Miniatis sitam Florentie, ubi eius venerabile corpus requiescit et Haderisus presbiter custos preesse videtur, id sunt case quatuor, quae erant pertinentes ad curtem nostram Florentinam, eo modo sicut in palatio iuste debebantur, casa una massaricia posita in Urbanula regente per Fusculo cum germanis et familia sua et tres casas alias aldericias, quae sunt posite in Rosiano, una ex ipsis regente per Busulo, alia per Mazupulo, tertia per......, simulque et oliveto illo in Careio habente plus minus iugera tres. Propterea hoc nostrum firmitatis preceptum fieri precepimus, per quod specialiter ad eundem sanctum locum supradictis casis cum omni integritate confirmamus. Statuentes ergo, ut nullus quislibet ex fidelibus nostris aut iudiciaria potestate vel qualibet persona aut ab episcopis ipsius civitatis de supradictis rebus rectores ipsius venerabilis loci inquietare neque calumniam generare aut ipsas res exinde auferre presumatis, sed nostris et futuris temporibus cum omni integritate, sicut usque nunc curte nostra possesse sunt, ad prefatam casam dei in luminaribus eius basillicae in nostra, ut diximus, elemosina et anima iam dicte coniugis mee in augmentis proficiat. Hoc vero preceptum, [ut firmius sit], manu propria firmavimus vel de anulo nostro sigillare iussimus.