Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Germain des Prés bei Paris die Villa Marolles mit der Fähre über die Seine sammt Zoll und Markt.
Datierung: 786 11 05
Ausstellungsort: Worms
(C.) [Carolus gratia dei rex] Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis ad aeternam beatitudinem vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. [Quapropter compertum sit] omnium vestrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium sancti Germani, quod est prope Parisius civitate constructum, ubi ipsius praetiosum corpus quiescit humatum, quod venerabilis vir Hrotbertus abba in regimine habere videtur, donatumque ad eundem sanctum locum et fratribus ibidem degentibus esse volumus hoc est villam nostram nuncupate Madriolas in pago Meledunense super fluvium [Sequana cum omni] integritate sua ad se pertinente vel aspiciente, sicuti a longo tempore et nunc iustae et rationabiliter ad eandem visum est pertinuisse vel sicut moderno tempore Autbertus comes per nostrum beneficium tenere videtur, id est tam terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus et portum, quod est inter pagum Senonicum et [Meledunensem ab] Celsiaco villa praefati sancti Germani usque monasteriolum sancti Mauricii ex utraque ripa fluminis Sequanae, cuiuscumque sit terra, ita ut nullus inibi portum habere nisi iam dicta potestas almi Germani neque teloneum aut rotaticum seu vultaticum cespitaticum ripaticum vel salutaticum cuiquam accipere liceat; mercatum quoque omniaque ex omnibus, quicquid dici aut nominari potest, ad integrum ad ipsum [sanctum locum] eiusque rectoribus ac monachis a die praesente tradimus perpetualiter ad possidendum. Propterea hanc praeceptionem auctoritatis nostrae conscribere iussimus, per quam omnino statuentes decernimus, quod circa ipsum abbatem vel rectores ipsius ecclesiae perpetualiter volumus esse mansurum, ut nullus quislibet de iudiciaria potestate aut de parte fisci nostri aut qualiscumque [persona] de praedicta villa Madriolas vel quicquid ad eam aspicit ipsum abbatem vel monachos in eodem monasterio consistentes inquietare vel contra rationis ordinem aut calumniam generare facere non presumant, sed ab hodierna die actores ipsius monasterii eam habeant, teneant atque possideant, quatenus melius delectet iam dictum abbatem vel ipsos monachos pro nobis uxoreque nostra et filiis nec non pro stabilitate regni nostri domini misericordiam attentius deprecari. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillari.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Uuigbaldus advicem Radonis recognovi et (SR. NT.: Uuihbaldus advicem Radonis recognovi et subscripsi ordinante domno rege per... virium). (SI. D.)
Data nonas novembris anno nono decimo et tertio decimo regni nostri; actum Uuarmasia palatio; in dei nomine feliciter.