Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Lorsch nach dem Verlust von Besitzurkunden den in dessen Gewere stehenden Besitz.
Datierung: [779-784]
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patritius Romanorum. Notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris, qualiter veniens Helmericus abba in presentiam nostram nobis innotuit, eo quod cartae per diversa loca aecclesiae suae sancti Nazarii perditae fuissent et naufragatae, et res eorum per diversa loca habuissent, unde ad presens vestiti essent in regno nostro deo propitio et ubicumque ad presens vestiti fuissent. Nos pro eius petitione tale preceptum ei emisimus atque predecessoribus suis, dum ipsa casa dei vestita fuit ad presens, omnia et ex omnibus ex nostra auctoritate absque refragatione cuiuscumque quieto ordine, quicquid iuste et rationabiliter antea tenuerunt per dationes aut commutationes, ex nostra auctoritate habeant et defensare faciant secundum legem, sicut per apertam cartam usque nunc auctoritas regum defensavit et denuo confirmavit. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillavimus.Signum Karoli (M.) gloriosissimi regis.
Giltbertus advicem Radoni recognovi.