Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Arezzo den Besitz.
Datierung: 783 10 09
Ausstellungsort: Worms
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum dei, in quo nostris fuerint auribus prolatae, libenter obaudimus et eas in dei nomine effectui mancipamus, regiam consuetudinem exercimus et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presencium videlicet et futurorum, qualiter venerabilis vir Aribertus sanctae Arretianensis ecclesie episcopus, quae est constructa in honore sancti Donati, ad nostram accessit clemenciam et petiit serenitati nostre, ut omnes res ipsius ecclesie, quae ibidem a longo tempore et usque nunc visae sunt pertenuisse, tam monasteria vel senodochia quamque ecclesias baptismales seu reliquas possessiones quicquid per donationes vel confirmationes regum sive vinditiones conmutationes, quae ex bonorum hominum largitate ibidem datae vel condonatae sunt, vel etiam illut monasterium sancti Benedicti infra ipsa civitate, quod bonae memoriae Cunemundus quondam episcopus antecessor suus legibus conparavit vel suo fundavit opere, una cum rebus suis propriis, quas de iure parentum suorum habuit et ad ipsam casam dei visus fuit delegasse, inspectas ipsas preceptiones vel confirmationes sive vinditiones vel conmutationes denuo per nostram auctoritatem circa ipsum sanctum locum cedere et confirmare deberemus. Cuius petitionem pro reverencia ipsius sancti loci noluimus denegare, sed in aelimosina nostra ita prestetisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut, sicut constat ipsa casa sancti Donati de predictis rebus a longo tempore iuste et rationabiliter legibus vestita fuisse et presenti tempore memoratus venerabilis vir Aribertus episcopus recto tramite possidere videtur, inspectas ipsas praeceptiones vel confirmationes regum, ut diximus, seu vinditiones vel conmutationes sive traditiones bonorum hominum, ita inantea per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem valeat iam fatus Aribertus episcopus suique successores, qui fuerint rectores ipsius sancti loci, ipsis, ut supra memoravimus, rebus quieto ordine tenere et possidere; et nullus quislibet de fidelibus nostris amodo et deinceps sepe dicto episcopo vel successoribus suis de iam fatis rebus inquietare aut calomniam generare quoque tempore non presumatur, sed nostris et futuris temporibus ad ipsam casam dei proficiant in augmentis. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillare.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Ercambaldus advicem Radoni (SR. NT.: Ercambaldus advicem Radoni recognovi et subscripsi. Fulradus ambasciavit.) (SI. 1.)
Data VII id. octobr. anno XVI et decimo regni nostri; actum Uurmasia civitate; in dei nomine feliciter amen.