Karl der Grosse schenkt der Kirche St. Arnulf (bei Metz) für das Seelenheil seiner Gemalin Hildegard die Villa Cheminot.
Datierung: 783 05 01
Ausstellungsort: Diedenhofen
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem domini nostri Iesu Christi cedimus vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium et futurorum, qualiter nos in aelimosina dilectissime coniugis nostrae Hildegarde reginae ad basilicam, quae est constructa in honore sancti Iacobi vel ceterorum beatorum apostolorum, ubi sanctus Arnulfus pretiosus corpore requiescit, villa nostra nuncupata Caminitto sita in ducato Moslinse in comitato Mettense una cum apendiciis ecclesiis, quae ad ipsam villam pertinere videntur, cum omni integritate tam terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, per hanc nostram auctoritatem concedimus vel condonamus perpetualiter ad possedendum. Quam villam cum omnibus suis adiacentiis ideo specialiter in ipso sancto loco concedimus, ut exinde pro remedio predictae coniugis nostrae continuae die noctuque luminaria ad eius sepulchrum fieri debeant. Et quia scimus multa, quae prius studiose fiunt, postea refrigescente caritate in neglegentiam devenire, idcirco interdicimus omnibus abbatibus sive custodibus eiusdem venerabili loco et per divinum eos obtestamur examen, ut iam fatam villam numquam presumant alicui beneficio tribuere neque per precariam, ut fieri adsolet, prebere neque ad nullum omnino istius saeculi usum inflectere, sed, ut diximus, pro remedium animae ipsius dilectae coniugis nostrae Hildegarde ad ipsum sanctum locum luminaria incessabiliter fiant et quod ex hisdem luminaribus superfuerit, illi exinde preordinati ab ipsis custodibus alantur, qui pro saepe fatae dilectae nostrae coniugis anima missas cotidie faciant vel psalmodia et preces in conspectu domini iugiter effundant. Si quis autem ex abbatibus venerandi illius loci hanc nostram voluntatem violare presumpserit, aeternam effugere non valeat damnationem et beatum adversum se Arnulfum non adiutorem, sed potius sentiat accusatorem. Sed et servos dei, qui ad hoc opus preordinati fuerint, per individuum sanctae trinitatis nomen adiuramus, ut nullam neglegentiam faciant, quin, ut premissum est, continuae in orationibus et missarum solemniis et psalmodiis studiosae insistant. Omnes autem nostros, qui futuri sunt, per Christum dei filium redemptorem omnium adiuramus et exposcimus successores sive cuiuscumque ordinis iudices, ut nullus hoc quod statuimus audeat inrumpere et quolibet modo aliter quam volumus inmutare. Quod si quis eorum facere temptaverit, quicquid ipse statuerit, a suo sentiat adversario convelli et insuper iudicium nobiscum sit habiturus coram iustissimo iudice. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter adnotavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Ercambaldus advicem Radoni (SR.).
Data kal. maias anno quinto decimo et nono regni nostri ab incarnatione autem domini nostri [Iesu] Christi anno septingentesimo octagesimo tertio in die ascensionis dominice, in cuius vigiliis ipsa dulcissima coniux nostra obiit, in anno tercio decimo coniunctionis nostrae; actum Theudonevilla palatio nostro; in dei nomine feliciter indictione sexta.