Karl der Grosse schenkt der Kirche in Fritzlar den vom Erzbischof Lull von Mainz überkommenen Besitz.
Datierung: 782 07 04
Ausstellungsort: Düren
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilium sanctorum concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Notum sit igitur omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus domesticis vel reliquis fidelibus nostris presentibus atque futuris, quia venerabilis Lullus Mogontiacensis urbis archiepiscopus res aliquas infra regnum Austrasiorum legitimo ordine visus fuit conquisisse in ministerio Rabanone et Swigario vel Agilgaudo et ipsas res nobis non coactus, sed spontanea voluntate per cartulam donationis curtibus nostris visus est delegasse atque in omnibus tradidisse. Nos autem in postmodum tractantes divinam misericordiam de animae nostrae salute praefatas res ad aecclesiam, quam ipse archiepiscopus nobis condonavit cuius vocabulum est Frideslar, quae est constructa in honore beatorum apostolorum principis Petri, pro mercedis nostrae augmento vel stabilitate regni nostri visi fuimus condonasse atque in omnibus concessisse, id est in pago Austrasiorum per diversa loca, quantumcumque in ministerio Rabanone et Swiggario vel Agilgaudo exinde adesse videtur, ad praefatam aeecclesiam tradimus perpetualiter ad possidendum cum terris aecclesiis, cum eorum ornamentis auro scilicet et argento vel aliis speciebus codicibus, domibus aedificiis mancipiis accolis vineis silvis campis pratis, aquis aquarumve decursibus et incursibus mobilibus et immobilibus, gregibus cum pastoribus, quicquid dici aut nominari potest, totum et ad integrum ipsas res, sicut superius intimavimus, quas venerabilis vir Lullus archiepiscopus infra ista ministeria inserta superius nobis visus fuit condonasse, ad eundem sanctum locum donamus, tradimus atque in omnibus indultum esse volumus excepta aecclesia una in villa quae vocatur Martdorf, quam antea habuit, nobis condonavit. Insuper vero de rebus suprascriptis volumus, ut abbas praefatae aecclesiae habeat, teneat atque possideat, ut nostris et futuris temporibus ad ipsum sanctum locum proficiant in augmentis, quatenus melius delectet ipsam congregationem pro nobis uxoreque nostra et filiis nostris domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec traditio atque confirmatio nostris et futuris temporibus firmior sit, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.
Rado relegi et...
Data IIII non. iul. anno XIIII et VIIII regni nostri; actum Duria; in dei nomine feliciter amen.