Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Martin in Tours die Immunität.
Datierung: 782 04
Ausstellungsort: Quierzy
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus abbatibus virisque illustribus ducibus comitibus domesticis grafionibus vicariis centenariis iunioribusque vestris atque missis nostris discurrentibus presentibus videlicet et futuris. Decet enim regalis clementiae dignitatem, ut cuncta, quae a sacerdotibus rationabilia postulata fuerint, sollerti cura prospicere et opportuna vel congrua eis beneficia non denegare anteriorumque regum acta plenius, quae pro dei sunt intuitu, confirmare. Igitur venerabilis vir Itherius, abbas de basilica peculiaris patroni nostri sancti Martini, ubi ipse pretiosus domnus corpore requiescit, emunitates gloriosorum regum, antecessorum nostrorum, manibus eorum roboratas atque domni et genitoris nostri Pippini bonae memoriae quondam regis nobis protulit ad relegendas, ubi continebatur insertum, qualiter predicti reges pro reverentia ipsius beatissimi sancti Martini de rebus ipsius sancti in regna deo propitio nostra Austria, Neustria et Burgundia, Aquitania et Provincia, de omnibus rebus et facultatibus ipsius beatissimi sancti Martini positis in regna superius scripta in quibuscumque locis maioribus vel minoribus, tam quod per preceptiones vel indulgentias seu emunitates regum vel a christianis hominibus atque diversis contractibus pro quibuscumque instrumentis cartarum ad prefatam casam dei confessoris sancti Martini fuit collatum vel delegatum aut in futuris temporibus addendum vel delegandum, confirmaverunt, ut sub emunitate nostra ipsas res vel ipsi homines sancti Martini vivere debeant. Idcirco suprascriptus Itherius abba serenitatem regni nostri petiit, ut in id ipsum roborandum bonitatis beneficium largiri deberemus. Cuius nos petitioni consentientes et patrocinia sancti Martini venerantes, sicut predecessores [reges] singulariter expleverunt, et nos hoc indulgentiae donum gratanter praestitisse cognoscite. Praecipientes quippe, ut omnes res ipsius beatissimi sancti Martini, quantumcumque in regna deo propitio nostra tam in villas et praedia maiora vel modica, seu omnes facultates beatissimi sancti Martini sub emunitatis titulum consistere debeant, ut nullus iudex publicus fisci nostri in iam dictas villas vel facultates ipsius sancti ad agendum vel causas audiendum seu freda vel inferendas exactandum vel teloneum tollendum seu mansiones faciendum aut fideiussores tollendum aut ullum ingressum seu introitum in villas sancti Martini habere presumat, sed quicquid exinde ab antiquis temporibus fiscus noster tam preterito quam et presenti tempore accipere vel exactare consueverat, omnia et ex omnibus ex fisco nostro cedimus, ut in luminaribus ipsius beatissimi sancti Martini vel alimonia pauperum seu stipendia monachorum proficiat in augmentum. Et nullam potestatem iudex publicus fisci nostri super prefatas villas vel facultates sancti Martini per qualecumque ingenium [ibidem] habere se recognoscat, sed ab omni fiscali potestate de predictis rebus sancti Martini semper extraneus atque remotus sit et nec aliquas umquam occasiones inquirere, unde [ad] homines sancti Martini dispendium facere debeat, sit ausus presumere, sed inspectas emunitates anteriorum regum ac nostra in omnibus conserventur. Et si quis fuerit comes vel domesticus seu grafio, vicarius vel tribunus seu qualicumque iudiciaria potestate succinctus, qui indulgentiam et bonitatem piorum patrum nostrorum regum vel nostram preceptionem irrumpere ac violare presumpserit, sexcentorum solidorum auri ad purum excocti numerum se cognoscat ad ipsam casam sancti Martini vel abbates suos multandum, ita ut ipse abba vel monachi vel casa sancti Martini duas partes recipiant, tertia vero pars in fisci nostri sacellum veniat, ut non delectet, quae pro divino intuitu sacerdotibus sunt indulta vel antoriorum regum emunitates vel nostra, ab impiis hominibus lacerari, sed undecumque ad presens ipsa casa sancti Martini vestita esse videtur vel antea a quibuscumque deum timentibus vel bonis hominibus datum vel collatum fuerit, sub emunitatis titulo resideat; et quicumque ad ipsam casam dei aliquid dare voluerint, ex nostra auctoritate habeant licentiam faciendi et sub emunitatis titulo absque ulla fiscali potestate quiete resideant. Et quicquid fiscus consuetudinis habuit recipiendi, in luminaribus ipsius sancti Martini pro nostra elemosina ad presens in recisum computetur cum ipsa subsequentia [et] tam ipse abbas quam et successores sui omnes res ipsius sancti Martini sub integra emunitate perpetualiter debeant habere et possidere. Et si anteactis temporibus per aliquam negligentiam vel tepiditatem abbatum aut presumptionem iudicum de ipsa emunitate quicquam minuatum, irruptum convulsumque aut confractum fuit, omnimodis his nostris auctoritatibus et beneficiis restauretur et ulterius nullus vestrum nullusque iuniorum vestrorum aut successorum infringere quod concessimus aut violare presumat, sed, sicut superius dictum est, cum plenissima emunitate in pace cum dei adiutorio vel nostra gratia omnia valeant, quae sibi data vel danda fuerint, possidere. Et ut haec preceptio circa ipsam casam ac venerabilem ecclesiam sancti Martini pro futuris temporibus valeat perdurare, manu propria eam subter firmavimus et anuli nostri impressione signavimus.
Signum Karoli gloriosissimi regis.
Rado relegit et subscripsit.
Data in mense aprili anno XIIII et VIIII regni nostri; actum Carisiago palatio regio; in dei nomine feliciter amen.