Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 143

Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Speier die Erlassung von Fiscalabgaben.
Datierung: 782 07 25
Ausstellungsort: Haribergo puplico, ubi Lippia confluit

Carolus gracia dei rex Francorum et Longobardorum imperator Romanorum. Maximum nobis credimus in dei nomine generare conpendium, si iustis peticionibus sacerdotum vel clericorum, in quo nostris fuerint auribus prolate, perducimus ad effectum, et mercedem lucra conquerimus vel eis delectet pro stabilitate regni nostri domini misericordiam frequencius exorare. Atque ideo cognoscat magnitudo vestra, [qualiter] apostolicus vir Fraido episcopus nobis innotuit, eo quod antecessores nostri ad ecclesiam domne Marie vel domni Stephani in civitate Nemetense seu Spirense, ubi ipse Fraido nunc tempore pontifex esse dinoscitur, et nobis ipse Fraido innotuit, eo quod antecessores reges seu et domnus ac genitor noster Pippinus quondam rex pro mercedis conpendium omnes debitus, quod ad fisci dicionibus reddere debuerint, pro retributore domino et scelerum remissiones ad ipsam supradictam ecclesiam concesserunt. Simili modo et nos pro conpendium anime nostre et pro stabilitate regni nostri ad ipsam ecclesiam sancte Marie vel sancti Stephani supradictos debitos indulgemus, ea scilicet racione ita ut nullus iudex publicus in villas supradicte ecclesie, tam in Spirense quam in Wormaciense vel ubicumque dominare videntur, nec freda nec stopha nec herebannus requirere non presumat, nisi, sicut diximus, ipsi homines supradicte ecclesie sub omni emunitate debeant consistere vel residere. Quapropter decernimus ac iubemus, ut nullus iudex publicus de curtis predicte ecclesie Nemetense nec freda nec stopha nec herebanno exigere non presumat, sed quantumcumque ad partem fisci nostri reddere debuerunt, ipse pontifex sueque ecclesie ex nostra munificencia valeat habere concessum atque indultum. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillare.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

Data VIII kal. augusti anno XIIII et VIIII regni nostri; actum haribergo publico, ubi Lippia confluit.