Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 133

Karl der Grosse verleiht der Kirche von Reggio Immunität.
Datierung: 781 06 08
Ausstellungsort: Pavia

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Maximum regni nostri in hoc augere credimus monimentum, si beneficia oportuna, quae pro compendiis servorum dei locis venerabilibus largita vel condonata sunt, nostro munimine confirmamus, regiam inquid exercimus consuetudinem et hoc nobis ad remedium animae nostrae in dei nomine pertinere confidimus. Igitur compertum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter venerabilis vir Apollenaris ecclesiae Regiensis episcopus una cum clero et populo praedicte aecclesiae clementiam regni nostri petiit, ut electionem ex clero praefatae suae ecclesiae omni tempore concederemus. Insuper et petiit, ut omnis rebus ipsius episcopati, quas moderno tempore tam de datione regum quamque reginarum seu reliquorum deo timentium hominum vel quod inantea additum vel delegatum fuerit et iuste et rationabiliter possidere dinoscitur, sub emunitatis nomine per nostram auctoritatem ad predictum sanctum locum concedere vel confirmare deberemus, quatenus nullus iudex publicus ibidem ad causas audiendas vel freta exigenda seu mansiones vel paratas faciendas nec fideiussoris tollendos neque nullas redibutiones publicas requirendas ingredere nec exactare penitus non presumeret. Cuius petitionem pro divino intuitu denegare noluimus, sed ita electionem concessisse omni tempore suae ecclesiae atque in omnibus confirmasse cognoscite. De cetero et emunitatem nostram ei conscribere iussimus, per quam omnino iubemus, ut nullus quislibet de vobis neque de iudiciaria potestate in curtis vel rebus ipsius episcopati ad causas audiendas nec freta exigenda seu mansiones aut paratas faciendas vel fideiussoris tollendos neque nullas redibutiones publicas requirendas ingredere nec exactare ullo umquam tempore nullatenus presumatur, sed sub emunitatis nomine cum omnes fretos concessos valeat memoratus episcopus suique successores omnique tempore quieti vivere ac resedere, quatenus melius delectet ipsos servos dei, qui ibidem deo famulare videntur, pro nobis uxorique nostra etiam proles domini misericordiam iugiter exorare. Et ut haec electio emunitas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam anotavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.

(C.) Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Giltbertus advicem Rachoni recognovi et (SR.). (SI. D.)

Data in mense iunio die octavo in anno tertio decimo et septimo; actum Papia civitate; in dei nomine feliciter.