Karl der Grosse gewährt den Bewohnern von Comacchio die Begünstigung, in den italienischen Häfen nur den gewöhnlichen Modius zu geben, und bestimmt für Streitigkeiten mit seinen Unterthanen die Gerichtsfristen.
Datierung: 781 03 15
Ausstellungsort: Parma
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus actionariis vel reliquis fidelibus nostri tam presentibus quam et futuris compertum sit, qualiter vir venerabilis Vitalis episcopus Comaclensis seu et ceteri homines fideles nostri Comaclo civitate commanentes [clementie] regni nostri suggesserunt, eo quod per portora nostra infra regnum a deo nobis concessum et datum Italie in tali tenore, sicut per anteriores reges, antecessoribus nostris, negotiaverant, minime habuissent licentiam negociandi, quia dixerant inlicitas occasiones vel violentias multas per homines nostri passi fuissent et ad Mantuam civitatem quamque per reliqua loca et ut maiorem modium de ipsis exactare recensuissent, quam illi consueti fuissent dare, id est per libras quadraginta quinque. Nos vero audientes eorum altercationibus pertractavimus, qualiter missis nostris per portorum nos mittere deberemus, ut in omnibus veritatem nobis exinde indicare deberent, sicut visi sunt fecisse, a veteribus autem missi nostri omnia, quomodo aut qualiter temporibus antecessorum nostrorum Liutprandi vel ceteris consuetudinem habuerant, nobis id ipsum significasse. Unde cognovimus veritatem et quod homines nostri Mantuensis de suprascripto modio, sicut consuetudinem ipsi Comaclensis habuerant dandi, ita, sicut fuit veritas, dixerant. Tamen nos pro mercedis nostre augmento concessimus eis in elimosinam videlicet nostram, ut in tali tenore ipsum modium dare deberent, sicut et illi a nostris hominibus accipiebant, et nullatenus maiorem, id est per libras triginta. Et hoc nos visi fuimus una cum ipsis Comaclensis instituisse, ut, quandocumque homines nostri eis iustitiam habuerint querendum, ut placitum ab eis institutum super noctes viginti una aut per quatuordecim vel quod minus esset super septem eorum, ut diximus, iustitiam secundum legem accipere debeant et, si aliter fuerit, tunc precipimus, ut licentiam habeant prefati Comaclensis pignorandi, quod iustitiam pleniter secundum legem accipiant. Propterea hanc preceptionem nostram conscribere iussimus, per quam omnino iubemus, ut nullus quislibet ex fidelibus nostris seu de iudiciaria potestate prefatos Comaclensis de causis superioribus insertis inquietare aut calompniam generare quoque tempore presumant, set, ut diximus, ubicumque infra regnum nostrum Italie negotiandum advenerint, quod superius intimavimus, absque cuiuslibet impedimentum licentiam habeant negotiandi et a nemini violentiam nec inquietudinem habere non debeant, set in omnibus conservati, sicut superius scripsimus, esse debeant. Et ut hec preceptio nostris futurisque temporibus inviolabilis valeat perdurare, de anulo nostro subter sigillare precepimus.
Data idus marcias anno tercio decimo et septimo regni nostri; actum Parma; in dei nomine feliciter.