Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Sesto die vom Langobardenkönig Adelchis gemachten, aber nicht zu Recht bestehenden Schenkungen von Fiscaleinkünften und Besitzungen.
Datierung: 781 06 11
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus gastaldiis vel reliquis fidelibus nostris presentibus et futuris. Comperiat magnitudo seu industria vestra, qualiter vir venerabilis Beatus abbas de monasterio Sexto, quod est positum super fluvium Edago in honore sancte dei genitricis Marie vel beatorum sanctorum Petri et Johannis Baptiste, clementie regni nostri suggessit, eo quod Adelchis, qui fuit rex Langobardorum, suo dono ei concessisset ex fisco nostro, quod in palacio nostro seu in curte ducali nostra Tarvisana consuetudo [erat] persolvendi de vico qui dicitur Sacco, qui est positus in ipso fine Tarvisano, saligine modia centum et porcos quinquaginta, nec non confirmasset ei prefatus Adelchis aliqua runcora et silvam, que est posita in loco qui dicitur Rivaria in territorio civitatis nostre Foroiuliane, per loca designata, sicut per ipsius Adelchis declaratur preceptum. Similiter innotuit nobis prefatus abbas, quod fecisset commutationem cum Roticaris, qui fuit gastaldus, et dedisset ei prata et silvam in loco ubi nominatur Crimastes seu recepisset in commutationem de curte nostra in Ripefracta, similiter prata et silvam in Biberons per loca designata, sicut per prefati Adelchis declaratur confirmationem. Nos vero hanc causam diligenter discutientes una cum fidelibus ac proceribus nostris ita invenimus, quod legibus ipsius donatio ac confirmatio stare non poterat. Proinde anime nostre considerantes mercedem et ipsius venerabilis viri attendentes petitionem denuo suprascripta omnia in elemosina nostra iam fato monasterio per preceptum auctoritatis nostre donamus atque concedimus perpetualiter ad possidendum, ita ut memoratus Beatus abbas suique successores omnes supra memoratas res quieto ordine ex nostra largitate teneant et possideant et ad ipsam casam dei perpetualiter in augmentum proficiant; et nullus dux aut gastaldius vel quicumque de iudiciaria potestate est constitutus vel qualiscumque ulla opposita persona contra hoc auctoritatis nostre preceptum audeat ire quandoque, sed omni tempore ad ipsum sanctum locum perpetualiter domino adiuvante proficiat. Et ut hec preceptio firmior sit, manu propria subter eam firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Wigbaldus advicem Radoni recognovi et scripsi.
Data III idus iunias, anno tertio decimo et septimo regni nostri.