Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Nonantula den Besitz.
Datierung: 780 07 28
Ausstellungsort: Lippspringe
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris tam presentibus quamque futuris. Si ea, que [erga] locis venerabilibus per strumenta anteriorum regum iuste ac rationabiliter largita vel condonata sunt, nostro munimine confirmamus, regiam inquit exercimus consuetudinem atque hoc nobis ad eternam beatitudinem in dei nomine pertinere confidimus. Unde compertum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter venerabilis vir Anselmus abba de monasterio noncupante Nonantola, quod est constructum in onore omnium apostolorum et beati Siluestri confessoris, situm in terraturio Motinense, clementiae regni nostri petiit, eo quod Haixtulfus vel ceteri quondam reges ac reliqui deo timentes homines eorum res ad memoratum sanctum locum condonassent. Idcirco petiit memoratus abba celsitudini nostre, ut ecclesias duas in onore sancti Martini sitas in ipsa fine Motinensae una cum earum apendiciis etiam et waldora terris silvis pratis pascois saltora confinibus piscariis seu et portatico illo de Ciuitate Noua, que annue collegitur, etiam hoc, quod per bonorum hominum largitate ibidem iuste conlatum fuit aut inantea delegatum fuerit, per nostrum preceptum, sicut in eorum anteriora declaratur precepta, que anteriores reges ibidem delegaverunt, confirmare deberemus. Cuius petitioni denegare noluimus, sed ita prestetisse atque in omnibus confirmasse cognuscite. Precipientes enim iubemus, ut, sicut in anteriorum regum declaratur precepta, omnes res, que ad illo monasterio, [ut] superius intimata legitur, pertinentur, etiam terris waldora silvis saltora confinibus atque piscariis seu de portatico illo de Ciuitate Noua, quod annoe collegitur, vel quicquid nos seu, ut diximus, anteriores reges vel ceteri homines ibidem delegavimus, cum omnia, quicquid dici vel nominari potest, in quibuslibet locis hoc quieto ordine teneant atque possedeant vel quicquid exinde agere pro oportunitate ipsius monastirii voluerint, liberum in omnibus perfruantur arbitrium, quatenus melius eis delectet pro nobis etiam fidelibus nostris domini misericordia adtentius exorare. Et ut certius credatis, de anulo nostro subter sigellavimus.
(C.) Giltbertus advicem Radoni recognovi et (SR. NT.: Giltbertus advicem Radoni...... subscripsi, regi optulit Rado abbas). (SI. D.)
Data V kal. agustas anno XII et septimo regni nostri; actum Lippiagyspringae in Saxonia; in dei nomine feliciter amen semper.