Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 130

Karl der Grosse bestätigt einen Vertrag zwischen dem Bischof Sidonius von Konstanz und dem Abt Johannes von St. Gallen, durch welchen den Aebten des von Konstanz abhängigen Kloster gegen einen Jahreszins freies Verfügungsrecht über das Klostereigentum eingeräumt wird.
Datierung: 780 03 08
Ausstellungsort: Worms

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patritius Romanorum omnibus pontificibus atque proceribus nostris tam presentibus quam et futuris. In consensu eorum nos ire frequenter oportet atquae constabilem permanere, qui pro amore dei ea meditantur, quae ipsius beneplacita in omnibus esse confidunt. Igitur dum pluribus constat esse conpertum, eo quod superna gratia inspirante vir venerabilis Sedonius atquae Johannis abba per consensum domno Haeddone episcopo salubri consilio inter se acceperunt, qualiter monasthirium sancti Gallone, qui aspicit ad ecclesiam sanctae Mariae urbis Constantiae, sub tali rite institui deberent, quatenus monachi, qui sub predicti Johannis vel futuro tempore in ipso monasthirio erant, absquae ullius inquietudine deo opitulante ibidem sub tranquillitate vitam degere debuissent ac deo militantes pro nobis vel cuncto populo christiano pleniter deberent domini misericordia adtentius exorare. Quapropter consenserunt, ut annis singolis abbates eiusdem memorati loci de ipso monasthirio partibus sanctae Mariae eiusquae pontificibus in censum uncia de auro et caballo valente libra una persolvere deberent; in reliquo vero, quicquid ad ipsum monasthirium obtingebat, cum omni integritate pro ipsorum monachorum sustentatione vel alimenta rectores sui in eorum haberent potestatem pleniter dominandi. Quibus praedictis viris venerabilibus ita aptificantibus eorum manus roboratas uno tenore conscriptas nobis ostenderunt relegendas, optantes nempe ut, sicut eos constat sancxisse pro amore Christi, ita et nos in nostra aelymosina confirmare deberemus. Quorum peticione nequivimus denegare, sed taliter in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim, ut, sicut eorum continentur epistulas, quas inter se confirmarunt, ita et deinceps a nobis vel succedentibus regibus atque pontificibus vel abbatibus sit in omnibus perpetualiter conservatum et nec nostra vel aliorum regum hoc inrumpatur sublimitas nec episcoporum aut abbatum violetur saeva cupiditas. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillavimus.

(C.) Rado relegi et (SR. NT.: Rado subscripsi). (SI. 1.)

Data octavo idus marcias anno duodecimo regni nostri; actum Uurmasia civitate publico.