Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 126

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Hersfeld einen Frohnhof zu Aula.
Datierung: 779 09 24
Ausstellungsort: Herstal

Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Si iustis petitionibus sacerdotum vel servorum dei libenti animo obaudimus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et animae nostrae salutem donamus ad monasterium sanctorum apostolorum Symonis atque Tathei, quod est situm super fluvium Fuldam in pago Hassorum, ubi venerabilis vir Lullus episcopus rector praeesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus mansum scilicet dominicatum in loco qui dicitur Ovlaho, ubi ipse fluvius confluit in Fuldam, quem Huwart, filius Gerhardi, tenuit infra silvam Buchoniam et in circuitu ipsius mansi in unamquamque partem de silva leugas duas ea ratione, ut ab hac die pars ipsius monasterii de praedicto manso et silva, quicquid elegerint faciendum, ab hodierno die libero in omnibus perfruantur arbitrio, quatenus nostris et futuris temporibus domino adiuvante ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentis et ut melius delectet ipsam congregationem pro nobis uxoreque nostra et prole etiam domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec praeceptio firmior habeatur vel diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare.

Wigbalt advicem Radonis recognovi.

Data VII kal. oct. anno XI et V regni nostri; actum Herstallio palatio publico; in dei nomine feliciter amen.