Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 127

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Fulda Besitz im Wormsgau und in Mainz, den sein Getreuer Otkar von ihm zu Lehen hatte.
Datierung: [779] 11 13

Carolus [gratia dei] rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca venerabilia sanctorum propter nomen domini concedimus vel concedendo firmamus, hoc nobis ad salutem et profectum animae atque ad stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et animae nostrae salutem donamus atque contradimus ad Fuldense monasterium, ubi praeciosissimus Christi martyr Bonifacius corporaliter requiescit et vir venerabilis Sturmio abba turmae monachorum praeesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus quasdam res proprietatis nostrae, hoc est in pago Wormacense, quicquid fidelis noster Otkarius per nostrum beneficium visus est habuisse, hoc est in Mogontia civitate mansos XXV et mancipia LXVI et XVI lidos et vineas ad ipsa beneficia pertinentes; similiter vero in alio loco infra Renum in loco qui dicitur Lubringouva, in tertio vero loco qui dicitur Nuvenheim, quicquid ibidem predictus Ottakar habuit tam terris agris quam vineis et hortis, cultis et incultis, in quarto vero loco videlicet in Gunzinheim, sicut ibidem praedictus fidelis noster visus est habuisse et super fluvium Noraha pratum unum. Haec ergo omnia supra memorata ad ipsum Fuldense monasterium in honore sancti Bonifacii martiris donamus atque contradimus et in perpetuum indultum esse volumus, ut ibidem domino annuente nostris et futuris temporibus fratribus deo servientibus proficiat in aucmentis, quatinus delectet ipsam congregationem pro nobis uxoreque nostra ac prole domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec traditio firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, hanc nostrae praeceptionis et auctoritatis cartam inde conscribi iussimus et anuli nostri impressione insigniri.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

Egilbertus cancellarius recognovi.

Data id. novemb. indictione XII.