Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Novalese die Immunität.
Datierung: 779 05 23
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus domesticis vicariis centenariis vel omnes missos nostros discurrentes praesentibus et futuris. Hoc nobis ad stabilitatem regni nostri maxime credimus pertinere, si illa beneficia, quod antecessores nostri reges ad loca sanctorum concesserunt, per nostram auctoritatem confirmamus. Ideoque vir venerabilis Frodoinus abba clementiae regni nostri suggessit, eo quod incliti anteriores reges vel domnus et genitor noster bonae memoriae Pippinus quondam rex integram emunitatem ad monasterium Novalicis in valle Sigosina. quod est in honore beatorum apostolorum Petri et Andraeae vel ceterorum sanctorum constructum, concessissent, ut nullus iudex publicus in rebus atque facultatibus eiusdem ecclesiae ad causas audiendum vel freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum neque fideiussores ad homines ingenuos aut servientes tollendum nec nullas redibutiones, quae partibus fisci debebantur, requirendum, inibi iudiciaria potestas ingredere quoque tempore non deberet. Unde et ipsas emunitates nobis in praesenti ostendidit relegendas, per quas ipsum beneficium usque nunc tempore conservatum esse cognovimus; sed per firmitatis studium petiit celsitudini nostrae, ut hoc circa ipso abbate eiusque post eum succedentibus confirmare deberemus. Cuius peticionem noluimus denegare, sed ita in omnibus praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim, ut, sicut constat ab antecessoribus regibus vel domni genitoris nostri fuisse indultum, inspectas ipsas emunitates de omnibus rebus et facultatibus ipsius ecclesiae infra regna deo propicio nostra Franciae, Italiae, in quibuslibet pagis et territuriis sub emunitatis nomine cum omnibus rebus concessis valeant possidere et dominare et nulla requisitione nec nullum impedimentum a iudicibus publicis tam nostro tempore quam et succedentium regum exinde habere non pertimescant, sed, ut diximus, sub integra emunitate absque introitu iudicum in dei nomen resedeant. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare ac de anulo nostro iussimus sigillare.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Wigbaldus advicem Radoni recognovi et....
Data decimo kal. iunias anno XI et V.