Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 124

Karl der Grosse bestätigt der Marienkirche in Kievermunt wegen Mangels von Besitztiteln den in deren Gewere stehenden Besitz.
Datierung: 779 05 03
Ausstellungsort: Herstal

Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Ad mercedis cumulum augere credimus, quicquid pro amore dei et reverentia sanctorum locis venerabilibus confirmamus. Igitur noverit omnium fidelium nostrorum magnitudo, eo quod inclite memorie proavus noster Pippinus quondam maior domus ecclesie sancte Marie Novo Castello constructe diversis rebus pro mercedis augmento dedisset, unde servientes eiusdem loci consolationem substantie usque nunc visi sunt habere perpetuoque tempore ipsas res quieto ordine possidere videntur. Sed asserit venerabilis vir Ermenhardus abbas, quod de ipsis rebus nullo munimine aut strumenta cartarum penes se habeant, per que ipsas res sine nostra auctoritate legibus defendi possint. Idcirco petiit celsitudini nostre, ut per nostram preceptionem, quantumcumque infra regna deo propitio nostra tamque proavus noster ibidem in eius elemosina visus est condonasse quam et ceteri deum timentes homines in postmodum addiderunt, que possidere videntur, denuo confirmare deberemus. Cuius peticionem noluimus denegare, sed ita concessisse atque confirmasse cognoscite. Precipientes enim, ut quicquid iuste et rationabiliter in denominandas villas, id sunt Harimalla in pago Hasbaniense, Budilio in Texandria, Filfurdo in Bragbando et in pago Haginao Hrinio, Hiriniolo, Kuinegas et illa ecclesia in Walderiego simulque Achiniagas et Altporto, quas in concamio pro Auuanlia receperunt, et aliquos mansos in Angelgiagas in pagello Leuhio, quem similiter in concamio pro pratis de ecclesia sancti Servatii commutaverunt, nec non in pago Lominse Fraxino. Hec omnia denominata, ut supradiximus, id est una cum terris domibus edificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus mobilibus et immobilibus, totum et ad integrum, cum omnibus appenditiis vel adiacentiis earum, qualiter presenti tempore ipsa ecclesia eiusque rectores possederunt, quantumcumque prenominatus avus noster ibidem condonavit aut ceteri deum timentes homines in postmodum addiderunt, unde vestiti esse videntur, deinceps inantea absque ullius inquietudine omni tempore teneant et possideant et nullus quislibet de fidelibus nostris aut de iudiciaria potestate prefato Ermenhardo abbate suisque successoribus de memoratis rebus inquietare aut contra rationis ordine facere presumat, sed liceat eos cum dei et nostra gratia nostris et futuris temporibus per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo possidere, quatenus melius delectet ibidem deo servientibus pro nobis atque prolis nostre et uxore et pro animabus parentum quondam nostrorum domini misericordiam attentius deprecare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillare.

Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.

Wigbaldus advicem Radoni recognovi.

Data V non. mai. anno undecimo et quinto regni nostri; actum Haristalio palatio publico; in dei nomine feliciter amen.