Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Marcel bei Châlon die Immunität.
Datierung: 779 04 30
Ausstellungsort: Herstal
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus agentibus nostris tam presentibus quam et futuris iuvante domino, qui nobis in solium regni instituit. Principale quidem climenciae cunctorum decet acomodare aure benigna, precipue que pro conpendio animarum a precidentibus regibus, antecessoribus nostris, ad loca ecclesiarum probamus esse indultum, devota debemus mente perpendere et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robostissema iore pro nostris oraculis confirmare. Igitur magnificus vir Hucbertus, rector basilici sancti Marcelli martheris, que ponetur sub opedum Cabiloninsis urbis, ubi ipsi preciosus domnus in corpore requiescit, nostre celsitudinis intullit suggestionem, eo quod antecessoris nostri, anterioris reges, vel bonae memoriae domnus et genitur noster Pippinus [quondam] rex per eorum precceptiones integras emunitates ad ipso monastirio concessissent, ut in villas aut super terras ipsius monastirii nullus iudex publicus nec nulla iudiciaria potestas ad causas audiendum vel frida exigendum aut fideiussoris tollendum aut mansionis aut paratas faciendum nec nullas requisicionis requirendum ibidem ingredere non debirent. Unde et ipsas preceptionis antecessorum regum et confirmationis eorum iam dictus Hucbertus nobis ostendedit ad relegendas et ipsus beneficius moderno tempore adseritesse conservatus; sed pro firmitatis studium petiit climenciae regni nostri, ut hoc denuo ad ipso monastirio nostra deberet auctoritas confirmare. Cuius petitionem pro mercedis nostre augmentum plena et integra gratia visi fuemus concessisse vestra conperiat magnitudo. Propteria ergo iubemus, ut inspectas ipsas priorum principum auctoritatis et neque vos neque iunioris seo successorisque vestri nec nullus quislibet de iudiciaria potestate in villas ipsius monastirii, quod presente tempore abere videtur aut inantea a deo timentibus hominibus fuerint conlatas aut conlaturas, nullus iudex publicus ad causas audiendas vel freda exigendas aut fideiussoris tollendum vel mansionis aut paratas faciendum nec nullas reddibutionis requirendum ibidem ingredere non presumatis nec in integra emunitate de omnes villas [in quoslibet pagos adquisitas], simul [atque quicquid iunctis] et disiunctis reddibutionibus vel ubicumque in regno [nostro] habere videtur, [tam de ingenuis] quam et de servientibus ceterisque nationibus distringendum nec nulla reddibutione requirendum ibidem ingredere non presumant [set] sicut per beneficium antecessorum regum ad iam dicto monasterio usque nunc fuit conservatus, ita et deinceps per nostram auctoritatem generaliter maneat inconvulsum. Et si anteactis temporibus per aliqua neclegentia abbatibus aut thepeditate rectoribus aut presumpcione iudicium de ipsas emunitates fuerit minuatum aut raptum evulsumque aud extractum, nostris auctoritatibus et beneficiis restauretur et ulterius quod consensimus neque vos neque iunioris vestri infrangere nec violare non presumatis. Et si quis fuit dux vel comis domesticis vecariis seo qualiscumque iudiciaria potestate succinctus, [qui] indulgentiam bonorum aut bonitatem piorum aut christianorum aut regum, antecessorum nostrorum, ipsas inrumpere aut violare presumserit, soledus sexcentus numerum [se] cognuscat esse culpabilem, ita ut duas partes in archevum ipsius monastirii reddat et tercia parte ad fisci nostro sacello multa conponat, ut non delectet eis ultro, qui rapet, [quae] antecessoris [nostri] aut boni christiani concesserunt vel indulserunt, [ab impiis] hominibus lacerare. Et quicquid exinde fiscus noster potuerat sperare, in luminaribus ipsius ecclesiae sancti Marcelli marteris pro stabilitate regni nostri seo nostra subsequente progeniae proficiat in augmentum. Et ut hec auctoritas tam presente quam et futuris temporibus deo adiuvante firma stabilitate debiat perdurare, subter eam signaculis propria mano decrevimus roborare.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Uuigbaldus advicem Radoni (SR.: Rado praecepit... Uuihbaldus subscripsit). (SI. D.)
Date pridie kalendas maias anno undecimo [et quinto] regni nostri; actum Haristalio.