Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 122

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Germain des Prés Zollfreiheit in seinen Reichen und schenkt den Zoll vom Hof Villeneuve.
Datierung: 779 03 27
Ausstellungsort: Herstal

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum atque patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus comitibus seo iunioribus vestris. Si oportuna beneficia ad loca sanctarum ecclesiarum vel sacerdotibus prestare non desinemus, hoc nos procul dubium ad aeternam beatitudinem retribuere confidimus. Igitur cognuscat magnitudo seo utilitas vestra, qualiter venerabilis vir Hrotbertus abba de basilica sancti Uincenti vel domni Germani, ubi ipse preciosus corpore requiescit, clementia regni nostri suggessit et preceptionem domni et genitoris nostri bone memoriae Pippini quondam regis nobis ostendedit relegendam, ubi reperimus insertum, qualiter propter nomen domini et eius meritis conpellentibus beneficium prestetisse cognuscite, ut annis singolis ubicumque in regno nostro negociantes ipsius sancti loci pergere vellent, sicut ipse Hrotbertus abba mercare videtur, tam ad luminaria conparanda vel pro reliqua necessitate discurrentes tam ultra Ligere quam et cetera Ligere vel in Burgundia etiam et in Proventia vel in Frantia quam et in Austria ubicumque in regna Christo propitio nostra pergere vellent, nullo toloneo nec de saumas nec de carrigine neque de navigio neque de qualibet redebutione exinde ad parte fisci nostri missi sui discurrentes dissolvere non debeant. Propterea per presentem praeceptum decernimus, quod perpetualiter mansurum esse iubemus, ut per ullos portos neque per civitates tam in Rodomo quam et in Uuicus neque in Ambianis neque in Treiecto neque in Dorstade neque per omnes portos ad sancta Mascentia neque aliubi neque in Parisiago neque in Ambianis neque in Burgundia in pago Trigasino neque in Senonico per omnes [civitates] similiter, ubicumque in regna Christo propitio nostra aut pagos vel territuriis teloneus exigetur, nec de navale nec de carrale neque de saumas neque de trava evectione nec rotatico nec pontatico nec pulveratico nec salutatico nec cispitatico nec nulla redebutione, quod fiscus noster exinde poterat sperare, nec vos nec iuniores aut successoresque vestri eisdem non requiratis nec exactetis, sed omnia et in omnibus hoc propter nomen domini ipse abba vel successores sui aut memorata ecclesia sancti Uincenti vel domni Germani habeant indultum vel ad luminaribus ipsius sancti loci proficiat in augmentis. Adiungimus etiam teloneum illum, quem Gaerhardus comis ad Villanoua curte sancti Germani visus fuit recipisse, ut deinceps pars sancti Germani ipso telloneo cum omni integritate in nostra aelimosina ad luminaribus ipsius ecclesiae recipere debeant absque alicuius contrariaetate. Quam vero auctoritate perpetuisque temporibus valetura manu nostra propria decrevimus roborare.

(SI. D.) Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Optatus advicem Radoni recognovi et (SR. NT.: Optatus advicem Radoni ordinantis recognovi et subscripsi).

Data sexto kal. aprilis anno undecimo et quinto regni nostri; actum Haristalio palatio publico.