Karl der Grosse schenkt dem Kloster Hersfeld die Kirche im Fiscus Lupnitz mit mehreren Zehnten.
Datierung: 779 03 13
Ausstellungsort: Herstal
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Quicquid enim locis venerabilibus ob amore domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quapropter donamus ad monasterium Hariulfisfelt, quod est in honore beatorum apostolorum Symonis et Thathei in uualdo Bochonia constructum, quem vir venerabilis Lullo episcopus in regimine habere videtur, hoc est eclesia nostra, qui est constructa in fisco nostro Lupentia in honore sancti Petri, cum omni integritate vel adiecentiis suis seu apendiciis, sicut moderno tempore eam Lullo episcopus in nostro beneficio habere dinoscitur, etiam et illa decima de ipso fisco Lupentia de terra et silva ad ipso sancto loco tradedimus ad possedendum. Similiter illa medietate, quod nos de villa Uulfeasti ad nostrum opus habemus, illa decima de terra et silva ad iam dicto sancto loco concedimus. Etiam de villa cuius vocabulum est Hochaim illa medietate ad praefato sancto loco indultum esse volemus et de illa medietate de villa ipsa illa decima ad ipso sancto loco tradedimus perpetualiter ad possedendum. Propterea hanc praeceptionem auctoritatis nostrae conscribere iussimus, ut ab hac diae tam memoratus Lullo episcopus quamque sui successores, qui fuerint rectores eiusdem sancti loci, praedicta eclesia sancti Petri cum omnibus rebus ad se pertinentibus vel aspicientibus una cum illas decimas de fisca nostra superius nominata ad opus iam dicte eclesiae habeant, teneant adque possedeant et quicquid exinde facere aelegerint, liberum perfruantur arbitrium; et nullus quislibet ex fidelibus nostris praedicto Lullone episcopo neque iunioribus aut successoribus suis de suprascripta eclesia vel decimas inquietare aut contra rationis ordine vel calomniam generare quoque tempore praesumat, sed hoc nostrae auctoritatis adque confirmationes donum iure valeant possedere firmissimum, quatenus melius delectet ipsos servos dei, qui ibidem deo deservire videntur, pro nobis vel stabilitatem regni nostri domini misericordia iugiter exorare. Et ut haec auctoritas firmior sit, manus nostrae signaculis subter eam decrevimus roborare vel de anolo nostro iussimus siggillare.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Rado relegi et (SR. NT.: Rado subscripsi). (SI. D.)
Data tercio id. marc. anno XI undecimo et V quinto regni nostri; actum Haristallio palatio publico; in dei nomine feliciter amen.