Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Denis die Immunität.
Datierung: 778 10
Ausstellungsort: Goddinga villa
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Incipientia regni nostri affectum de nostra erectione integre auxiliante domino vigilavi et pro ipsa bona opera auctum cum consilium ponteficum vel seniorum optimatum nostrorum emunitate per nostro confirmandum regnum et mercede vel inepiscendam vitam eternam renovare deberemus, quod ita et fecimus. Ergo oportet clementiae principale inter ceteras peticionis illud, quo pro salutae adscribitur et pro divine nomine postulatur, placabile auditum suscepere et procul dubium ad effectum perducere, quatenus de caducis rebus presentis seculi aeterna conqueritur iuxta preceptum domini dicentes: Facite vobis amicus de mamona iniquitatis. Ergo de mamone iniquitatis iuxta ipsius dictum nos oportet mercare eterna celestia et, dum sacerdotum congruum inpertimus beneficia, retributorem domino ex hoc habere mereamur in eterna tabernacula. Igitur venerabilis vir Folradus, abba de basilica peculiaris patroni nostri domni Dionisii marthyris, ubi ipse preciosus domnus in corpore requiescit, clementia regni nostri supplicavit, eo quod ab antecessoribus regibus a longo tempore omnis emunitas de villas prefati sancti basilice fuit concessum; unde et ipsas preceptionis manus roboratas et bone memorie genetore meo Pippini condam regis se per manibus habere adfirmat et hoc usque nunc inviolabiliter adserit esse conservatum. Unde petiit, ut hoc per nostram auctoritatem denuo pro re firmitate circa ipso sancto loco vel homines, qui se cum substancia eorum ad ipsa basilica tradunt vel condonant, iuxta quod anterioris regis per eorum auctoritates ad ipsa basilica hoc prestiterunt et confirmarunt, hoc iteratis circa ipso abbate concedere et confirmare deberemus. Ideo cognuscat solercia. Quapropter per hanc preceptus, quod specialius decernimus et in perpetuum volumus esse mansurum, iubemus, ut neque vos neque [iuniores] seu successoris vestri nec quislibet de iudiciaria potestate accinctus in curtis prefate sancte basilice domni Dionisii ubi et ubi in quascumque pagos in regno deo propitio nostro, quod ad die [praesente] pars ipsius monasterii possedere vel dominare videtur vel quod a deo timentibus hominibus per legitima instrumenta ibidem fuit concessum aut inantea fuerit additum atque delegatum, nec ad causas audiendum nec ad fideiussoris tollendum nec ad freda exigendum nec ad mansionis faciendum nec paratas nec ullas redibitiones requirendum ingredere nec exigere quoque tempore penitus non presumatur, nisi quicquid fiscus noster exinde potuerit sperare, omnia et ex omnibus pro mercedis nostrae conpendium cum omnis fretus ad integrum sibimet concessus, ut dictum est, inspectas ipsas preceptionis anteriorum regum vel iuxta quod presens nostra contenere videtur auctoritas, quicquid ipse sanctus locus ad die presente, ut diximus, habere videtur quam quod in postmodum a deo timentibus hominibus vel a nobis ibidem fuerit additum vel conlatum seu quibuscumque iuste et racionabiliter cum omne substancia sua ad ipso monasterio se tradiderit et res suas per legitima strumenta ibidem delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitate ad die presente valeat resedere quietus atque securus; et, ut dictum est, quicquid exinde forsitan fiscus noster sperare potuerat, in luminaribus vel in stipendiis seu et in elimoniis pauperum ipsius monasterii perenniter pro nostris oraculis ad integrum in omnia et ex omnibus sit concessum atque indultum, ut eis melius dilectet pro stabilitate regni nostri vel pro quietim quibuslibet cunctis liudis nostris domini misericordiam adtencius deprecare. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipso sincto loco perenniter firma et inviolata permaneat vel per tempora inlesa custodiatur atque conservetur et ab omnibus iudicis melius credatur, propria manu annotacione studuimus adumbrare.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Giltbertus advicem Radoni recognovi et (SR. NT.: Giltbertus advicem Radoni recognovi et subscripsi). (SI. D.)
Data in mense octub. anno XI et quinto regni nostri; actum Goddinga villa; in dei nomine feliciter.