Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 119

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Honau die Immunität.
Datierung: 778 01
Ausstellungsort: Herstal

Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patritius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus domesticis vicariis centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus praesentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si beneficia oportuna locis ecclesiarum benivola deliberacione concedimus ac domino protegente stabiliter perdurare confidimus. Igitur noverit solercia vestra, quia nos ad peticionem venerabilis viri Beati abbatis tale pro eterna retribucione benefcium visi sumus indulsisse, ut in villas vel res ecclesie sancti Michaelis archangeli de monasterio, quod est constructum in insula Rheni fluminis que vocatur Hohenaugia, quas presenti tempore aut nostro aut cuiuslibet munere habere videtur vel quas deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda undique exigendum quocumque tempore [non] presumat ingredi, sed predictus Beatus vel successores sui propter nomen domini vel sancti Michaelis sub integre emunitatis nomine ipsas res valeant dominari. Precipientes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores successoresque vestri nec ulla publica iudiciaria potestas in villas ipsius ecclesiae ubicumque infra regna deo propicio nostra, [que] aut regia aut privatorum hominum bonorumque largitate inibi noscuntur collate vel que inantea a deum timentibus hominibus fuerint largite vel condonate, ad audiendas altereaciones ingredi aut freda de quibuslibet causis exigere nec mansiones nec paratas faciendum vel fideiussores tollere non presumatis; sed quidquid exinde de servientibus, qui sunt infra agros vel fines seu super terras predicte ecclesie sancti Michaelis commanentes vel qui aliubi commanent et ibidem legitimo ordine aspicere videntur, fiscus noster aut de freda aut undecumque potuerat sperare, ex nostra indulgencia pro futura salute in luminaribus ipsius ecclesie per manum agentium eorum ad ipsam ecclesiam proficiat in perpetuum. Et quod nos propter nomen domini et anime nostre remedium seu pro nostra subsequente progenie plena devocione indulsimus, nec regalis sublimitas nec quorumlibet iudicum seva cupiditas refragari temptet. Et ut presens auctoritas tam presentibus quam futuris temporibus inviolata deo adiutore permaneat, manus nostre signaculis subter eam decrevimus affirmare et de anulo nostro iussimus sigillare.

Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.

Erchambaldus advicem Radonis (SR.)

Data in mense ianuario anno decimo regni nostri; actum Haristellio palacio publico; in dei nomine feliciter amen.