Karl der Grosse schenkt der Kirche von Utrecht Besitz am Fluss Eem und die Kirche Upkirika mit dem Uferzoll am Leck und einer Insel.
Datierung: 777 06 08
Ausstellungsort: Nimwegen
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Si enim ex his, quae divina pietas nobis affluenter largiri dignata est, locis venerabilibus concedimus, hoc nobis ad aeternam beatitudinem procul dubio pertinere confidimus. Igitur compertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad basilicam sancti Martini, quae est constructa Traiecto Veteri subtus Dorestato, ubi venerabilis vir Albricus presbiter atque electus rector preesse videtur, hoc est villa nostra nuncupante Lisiduna in pago qui vocatur Flethite super alveum Hemi cum omni integritate vel adiacentiis seu appendiciis suis, id est tam terris mansis domibus aedificiis mancipiis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, quantumcumque Wiggerus comes ibidem per nostrum beneficium tenuit; etiam et forestes illas, quarum vocabula sunt: Hengistscoto, Fornhese, Mocoroht, Widoc, quae sunt de ambas partes Hemi. Similiter donamus ad [basilicam] sancti Martini aecclesiam, quae est super Dorestad constructa et vocatur Upkirika, de omnique parte centum perticas habere debeat, et cum ripaticum illum super Lokkia et insulam illam prope ipsam aecclesiam ad partem orientalem inter Hrenum et Lokkiam. Haec vero omnia tradimus a die presente ad prefata sancta loca perpetualiter ad possidendum. Ideo hanc preceptionem auctoritatis nostrae conscribere iussimus, ut ab hac die tam memoratus Albricus presbiter sive sui succesores, qui fuerint rectores eiusdem sancti loci, predicta loca ad opus iam dictae aecclesiae habeant, teneant, regant, gubernent atque disponant et quicquid exinde ad profectum ipsius sancti loci facere elegerint, liberum perfruantur arbitrium; et nullus quislibet de iudiciaria potestate aut qualibet persona predicto Albrico presbitero neque successoribus suis de iam dictis rebus inquietare aut contra rationis ordinem vel calumpniam generare quoque tempore non praesumat, sed per nostrum largitatis preceptum predicta basilica iure valeat obtinere firmissimo. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare vel de anulo nostro iussimus sigillare.
Signum Karoli gloriosissimi regis.
Data VI idus iunii, anno VIIII eiusdem gloriosi regis; actum Niumaga palacio publico; in dei nomine feliciter.